monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4 > 20 > 5 > 3
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, II. <<<     >>> IV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput III. [Signorum alia esse universalia, alia particularia:et quid significet geminatio solis.]

1 Quae vero in sole et luna secundum naturam signa contigerint, certissima sunt, et auctorum multorum testimonio comprobata. 'Solem quis dicere falsum audeat?' Quoties ergo sol in coelo geminari videbitur, inundationem aquarum subiectus orbis exspectet. Et licet a raritate sui, miraculis videatur accedere, opus tamen naturae est, quae quidem solem non geminat, sed nubem simillimam facit, vocaturque parhelion.
2 Est enim parhelion nubes simillima soli, signum quidem commune multis, etsi non generale. Signorum siquidem alia particularia, alia universalia. Particularia vero faciunt singulis, universalia multis aut universis. Utraque autem, modo ex elementis, dispositione Creatoris, modo ex natura rerum, modo ex malitia daemonum, homines, Domino permittente, ludificantium, provenire dicuntur.
3 Sed quae, et quomodo, quave de causa, iudicium quidem difficile est, et frequenter incertum, et saepe altius quam ut ab homine valeat expediri. Eis tamen licentiori vanitate mathematicorum referti sunt libri. Aeneas Matre dea monstrante viam, data fata secutum se asserit, eo quod egredienti Lucifer, qui et Venus, donec ad Italiam perveniret, apparuit auspicanti. Defectus solis varios, lunaeque labores, rerum eventibus curiositas humana coaptat.
Ioannes Saresberiensis HOME