Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput II. [Contemnendas non esse omnino rerumnaturalium significationes.]
| 1 | Non tamen, licet omnia vana esse, fidemque auguriis asseram non habendam, ideo signorum, quae a dispositione divina ad erudiendam creaturam concessa sunt, fidem et fructum evacuo. Multifarie siquidem, multisque modis suam Deus instruit creaturam, et nunc elementorum vocibus, nunc sensibilium aut insensibilium rerum indiciis, prout electis noverit expedire, quae ventura sunt manifestat. Futuras itaque tempestates, aut serenitates, signa quaedam antecedentia praeloquuntur, ut homo qui ad laborem natus est, ex his possit sua exercitia temperare. |
| 2 | Hinc agricolae, hinc nautae familiaribus quibusdam experimentis, quid quo tempore geri oporteat colligunt, qualitatem temporis futuri ex eo quod praeteriit metientes. In qua re nec aves, de quibus sermo praecessit, parentis naturae beneficio arbitror destitutas. Mergus, alcyones, cygnus, arcana naturae frequenter aperiunt. Cum etenim circa medium hiemis, alcyones nidificare, ovaque fovere conspexeris, de decem et quinque dierum gratissima serenitate ne dubites, eosque nautae solent diligentius observare, dicunturque dies alcyonitae, quibus vix vel tenuis flatus aura sentitur. |
| 3 | Hos ad procreationem pullorum suorum, sibi a natura concessos, verisimiliter opinaberis. Cum vero fluvialium avium corpora in aquis avidius mergi conspicies, imbres exspecta. Cum clamorem cornicis audieris matutinum, pluviam petit. Haud ideo credo, quia sit divinitus illis Ingenium, aut rerum fato prudentia maior, (Verg. Georg. 1, 416.) Sed quia morantes in aere motus illius citius in se ipsis sentiunt, et inde hilaritatem concipiunt, aut moerorem. |
| 4 | Nec mirum, cum et graviora animalium corpora ad exteriorum motus frequentissime disponantur, et arcano quodam naturae consilio, gerant elementis necessarium morem. Quae enim animalium corporibus bona vel mala immineant si se temporaliter vel extemporaliter reddiderint tempora, ars physicorum regulis suis satis probabiliter comprehendit. |
| 5 | Futuram etiam sanitatem, aut aegritudinem, aut statum, quem dicunt neutralitatem, fatalitatem quoque ipsam, ex praecedentibus signis agnoscunt, et interdum, si causas noverint, efficacissime curant. Si vero (ut verbo eorum utar) causas ignorant, quomodo curant? Non utique artis beneficio, sed fortunae. Iudicium vero, quod ex signorum cognitione proferunt, etsi difficile, saepe verissimum est. |
| 6 | Multis quoque signis tranquillitas, et variae tempestatum formae procellarumque produntur, quae velut in specula lunae orbis insinuat. Ostendit namque rubicundus color ventos, caeruleus pluvias, ex utroque commistus nimbos indicat, furentesque procellas. Laetus ortus serenitatem navigiis repromittit, quam gestat vultu, praecipue si quarto ortu, is enim auctor certissimus est, neque obtusis cornibus rutila, neque infuso fuerit humore fuscata. |
| 7 | Tunc enim Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo, Exactum ad mensem vento pluviaque carebunt. Sol quoque candens interest utrum aequalibus gaudeat radiis, an obiecta nube rutilet, utrum solito splendore fulgidus, an ventis urgentibus igneus, nive sit pallidus, an pluvia sit impendente maculosus. Aer vero, et mare ipsum nubiumque magnitudo, vel species plurimum afferunt instructionis. |
| 8 | Sed et aves, et pisces, futurorum certissima produnt signa, quae Virgilius et Lucanus divino comprehendunt ingenio; sed et Varro in libris navalibus, dum sollicitos instruit nautas. |