Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput I. [Omnia vana esse, et res ex fide sua cuiquerespondere.]
| 1 | Rusticanum et forte Offelli proverbium est: 'Qui somniis et auguriis credit, nunquam fore securum.' Ego sententiam et verissimam et fidelissimam puto. Quid enim refert ad consequentiam rerum, si quis semel aut amplius sternutaverit? Quid si oscitaverit? Quid denique si undecunque sonum emiserit? Haec tamen ex causis quas physici noverunt, aliquatenus ad eum pertinent circa quem fiunt. |
| 2 | Esto, dum aliena opera impedire, aut promovere non queant. Sicut nec inania carmina, aut superstitiosae quaedam ligaturae, quae tota medicorum secta condemnat, licet haec ipsa a quibusdam eminentiori quodam nomine physica soleant appellari. Physicum etenim dicunt, cuius occultissima ratio est, ut humano sensu nequeat comprehendi. |
| 3 | Nihil etenim est, vel fit, cuius ortum legitima causa, et ratio non praecedant: et ut alius ait: 'Nihil fit in terra sine causa.' Constat itaque quia artificis naturae manum nihil evadit. Ex quo consequenter patet ad physicam omnia pertinere. Ego quidem quocunque modo ista se habeant, indubitanter credo illa sola non esse respuenda, quae ex fide proveniunt, et referuntur ad gloriam omnipotentis Dei; cum scriptum noverim, omnia quaecunque in opere, vel verbo feceritis, in nomine Domini facite, in quo sola via hominis prosperatur. |
| 4 | Sic omnium sanctorum turba praecessit. Guthbertus signifer quidam gentis nostrae in lege Domini Evangelium Ioannis superponebat infirmis, et curabantur. Beati Stephani tunica superposita mortuum suscitavit. Symbolum apostolorum daemoniacum, a quo gestabatur, curavit. Oratio Dominica herbis, dum legebantur aut dabantur ex fide dicta, saepissime contulit optatum salutis effectum. |
| 5 | Beatus Benedictus signo crucis vas mortiferum fregit, ac si pro signo lapidem intorsisset. Capitula Evangelii gestata, vel audita, vel dicta, inveniuntur profuisse quamplurimis. Haec equidem et similia non modo licita, sed et utilissima sunt. Alia vero non tam contemnenda quam fugienda. Certum siquidem est, quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Infideles autem et reprobos, aut etiam haesitantes in fide, multis permittit Deus ludificationibus subiacere. |
| 6 | Omina tamen omnia tantum possunt, quantum excipientis fides permittit. Unde et Iulius Caesar nullo augurio, nullave superstitione, a quocunque incoepto potuit absterreri. Contigit enim ut quandoque in Africam navigio proficiscens in egressu navis prolaberetur: verso itaque ad melius omine: 'Teneo te, inquit, Africa:' eamque obtinuit. Praeterea Calphurnia uxor eius ea nocte, quam is in terra ultimam gessit, vidit eum multis vulneribus confectum in sinu suo iacere, rogansque ut die sequenti a curia abstineret, non obtinuit, ne ille in vita sua aliquid timidum, quocunque auspicio egisse videretur. |
| 7 | In excidio Massiliensium, lucum qui diis sacratus habebatur, primus ausus est caedere, probans se ab omni superstitione alienum. Beatus quoque Marcus evangelizandi causa Alexandriam proficiscens, cum navem egressus rupisset calceum, gratias agens, iter suum expeditum esse protestatus est. Si quis revocatur inter eundum, non ob hoc, si quid in nomine Domini fuerat inchoatum, praetermittat, nisi forte omnem revocationem ominosam esse corvi persuadetur exemplo, qui coloris amisit venustatem, dum revocatus a cornice, progredi maluit quam manere. |
| 8 | His vero mens nugis incauta seducitur, sed fidelis nequaquam acquiescit. |