monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 >
>>> Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, I.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, PROLOGUS.

1 Omnia cedunt in usum sapientis, habentque materiam virtutis exercendae, quaecunque dicuntur aut fiunt. Nam et otia eius negotia sunt, et dum rationis libramine rerum omnium vires pensat, provida dispensatione quidquid ad beatitudinem proficit, quadam quasi manu virtutis apprehendit. Tunc ergo divinae sapientiae tuae argumento validissimo dupliciter fidem facis, dum et in tuis actibus rectus incedis, et philosopharis in nugis alienis.
2 Alacres itaque exeant nugae nostrae, quas serenitas tua prodire iubet in publicum, ut coniectores, mathematicos, cum quibusdam aliis nugatoribus introducant; quia quibus dedisti egrediendi audaciam, securitatis quoque fiduciam praestabis. Connectantur ergo inferiora superioribus, et si quid in alterutris vitiosum, aut deforme apparuerit, benignitatis tuae prudentia corrigatur.
Ioannes Saresberiensis HOME