Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, Caput XIII. [De variis omnibus]
| 1 | In expeditionem missus consul Romanorum, dum nullius boni ominis sortiretur auspicium, columbas ieiunio confectas, granis sparsis triticeis in via qua iturus erat, praeferri iussit, ut vel earum omine auspicii duritiam sublevaret. Quae cum diligentius a cibis abstinerent, eas praecipitari iussit in fluvium, ut saltem biberent: submersaeque in flumine, docuerunt consulem cum exercitu submergendum. Hic etenim secutus est eventus. |
| 2 | Apes Platonis infantuli mel labiis inferebant, singularem dulcedinem eloquentiae eius futuram praesignantes. Hiero, summus postea Siciliae magistratus, quod virtute promeruit, a patre nobilissimo viro expositus est, eo quod ex ancilla susceptus dehonestamentum generis videbatur, et quasi probrosa clari sanguinis macula. Sed parvulum et indigentem opis humanae apes circa eum melle congesto, plurimis aluere diebus: et sic consilio aruspicum et regnum portendi canentium, a patre agnitus, recollectus, et diligenter institutus est. |
| 3 | Parvuli Midae cunabulis formicae grana tritici congerebant, significantes eum futurum ditissimum. Unde et res aureas ipsius attactu fieri poetae finxerunt. Sulpitio sacerdoti lapsus apex de capite, sacerdotium abstulit; occentus soricis auditus M. Fabio praefecturam. Si nugis Iberis per omnia credis, si vestem in operis tui initio a soricibus corrosam senseris, tempera ab incoeptis. |
| 4 | Si egrediens limen calcaveris, aut in via offenderis, pedem contine. Si in procinctu agendorum aliquid damni pertuleris, differes inchoata, ne vel tota intentione frustreris, aut inutiliter impleatur. Exspecta, dum omine meliore faustam agendis horam arripias. Omnia namque sunt aliquid. Cum processeris, abscondita futurorum aves, quas ominales vocant, tibi praenuntiabunt. Quaenam sint istae forte interrogas? |
| 5 | Quas scilicet de natura hominum in formam avium poetae asserunt esse conversas. Quid cornix loquatur diligenter ausculta, situmque eius sedentis, aut volantis nullo modo contemnas. Refert etenim plurimum, a dextris sit an a sinistris, qua positione respiciat cubitum gradientis, loquax sit, an clamosa, an silens omnino, praecedat an sequatur, transeuntis exspectet adventum, an fugiat; quove discedat, non negligenter attende. |
| 6 | Ait namque Virgilius (Ecl., IX, 14): Quod nisi me quacunque novas incidere lites Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas. Quamvis in eo videatur in artem offendisse, quod cornix quam vitae servatricem asseruit, rerum magnarum ignorat auspicia; nisi forte in ea praeter naturam fiat ostentum, quale est quod imminente bono et optato perosi imperatoris exitio, de rupe Tarpeia per urbem cornix Graeco eloquio protulit: 'Bene erit. |
| 7 | ' Quod augur interpretatus ita exposuit: Nuper quae sedit Tarpei culmine cornix, Est bene non potuit dicere, dixit: Erit. Sed ignosces viro doctissimo rusticanam simplicitatem exprimenti, aut quia pauperum vita, divitibus res videatur exigua, qui humanum genus ut paucis serviat, asserunt institutum. |
| 8 | Corvus vero, quem non minori diligentia observabis, rebus maioribus auspicatur, et usquequaque cornici praeiudicat. Porro cycnus in auguriis, ales gratissima nautis, utpote quae aquarum domestica quadam gratia familiaritatis eorumdem secreta praenoverit. An nescis apud Maronem . . . . . Bissenos laetantes aere cygnos reducem classem Aeneae, Veneris vaticinio nuntiasse? Eorum namque hilaritas non modo nautis, sed et quibusque peregrinantibus felicium eventuum gratiam spondet, nisi fortioris superetur adventu. Aquila namque sicut rex avium est, si non alarionem excipias, que forte aquilarum species potentissima est regni sui maiestate omnium avium, si contra loquatur, fidem evacuat. |
| 9 | Potuerat apud Statium praesagio volucrum Graecorum exercitus confortari. Sed fortior ecce adventans per inane cohors: Amphiarao interprete, Graecorum quoque exitium, patefecit. Licet enim aquila quarumdam avium viribus superetur, in praenuntiatione veri nulla potentior est. Cunctis siquidem avibus excellentius volat, et ab ipsius Iovis arcano nunquam excluditur. |
| 10 | Cumque tanto visus acumine vigere dicatur, ut ab aethere summo pisciculos in fundo maris contueatur, et in ipsum solem, quod nulli animantium licet, figat obtutum, sensuum quidem subtilitate de Iovis gratia conscientiam veritatis rerumque mysteria mutuatur. Quis enim falsam interpretem dicat, quem consiliorum Iovis novit esse participem? |
| 11 | Locris adversus Crotonienses dimicantibus, aquila dum pugnabatur supervolans victoriam dicitur contulisse, cum pauci numero deleverint infinitos. Hoc tamen validiori signo scribitur roboratum, eo quod duo iuvenes procorioris staturae, elegantioris formae, in candido habitu ab utroque latere Locros praecesserint; scilicet, ut erat communis opinio, Castor et Pollux. Omina vero huiusmodi cum geminantur potentiora sunt. |
| 12 | Dum Hiero, de quo supra, prima bella iniret, aquila ex improviso resedit in clypeo progredientis, manu promptum regemque futurum significans. Ea die quia natus est Alexander, duae aquilae tota die praepetes supra culmen domus patris eius sederunt, omen duplicis imperii, Europae Asiaeque praeferentes. Vultures difficultatem portant, duritiam, rapacitatem, sicut habes in origine urbis condendae. Phoenix singularis felicitatis successus pollicetur, quale est, quod nova Roma, viso phoenice, melioribus auspiciis condita est. |
| 13 | Avis picta urbi Pictavorum contulit nomen, levitatem gentis colore et voce praefigurans. Ardea rerum arduarum auspicium est. Ciconia quoniam avis concordiae est, concordiam invenit, aut concordiam facit. Grus semper affert, quod expedit; unde et gruere verbum antiquum, a quo congruere, quod proficit; et ingruere contra, quod officit. |
| 14 | Unde illud: . . . . . Bis vitibus ingruit imber. (Verg.) Nec tamen minores contemptui habeas, cum et pica loquax, sicut ad multa, sic ad susceptionem hospitum te faciat cautiorem. Si avis, quae vulgo dicitur albanellus, praetervolans viam, a sinistris feratur ad dextram, de hospitii hilaritate ne dubites: si contra, contrarium exspectabis. |
| 15 | Aves domesticae artificii huius non sunt expertes, cum galli cantus spem, iter, vel opus inchoantis promoveat. Tiberio nascituro praesignans Livia, ovum gallinae subductum eo usque nunc suis, nunc ancillarum manibus fovit donec gallus insigniter cristatus exclusus est; unde et augeres puerum qui nasciturus erat, dixerunt regnaturum. |
| 16 | Bubonis, strygis et noctuae, semper infausta sunt omina. Noctua tamen eo quod noctis tenebris non caecatur, diligentis hominis vigilantiam signat; ut in portento, quo in hasta Hieronis, cum primum progrederetur ad bellum, noctua dicitur consedisse, significans eum futurum diligentissimum. Bubonem Dido, dum misceretur Aeneae, sensit infaustum. |
| 17 | Si accipiter quidpiamve generis huius, sub oculis proficiscentis, solitam rapinam exerceat, inter eundum rapacitas imminebit. Quod et ioculariter innuens, Naso ait: Odimus accipitrem quia semper vivit in armis. Regulus quoque ipse, qui et bitriscus dicitur, vera quandoque portendere non dedignatur. Minutae etiam aves, adventu suo vel recessu, significant familiam nunc minui, nunc augeri. |
| 18 | Omnium vero volatus quanto serenior, tanto laudabilior est. Unde Melampo, augur praenominatus conqueritur, stragem Graecorum coniiciens ex volatu, . . . . Vides ut nulla serenos Ales agat cursus. A bestiis quoque viarum tuarum eventus scrutaberis. Leporis timebis occursum, si tamen evaserit. Est enim procul dubio longe commodior in mensa, quam in via. |
| 19 | Lupo obvio congratulaberis: boni siquidem nuntius est, licet solo visu nocere soleat, ei quem ante praeviderit, vocemque praecludere. Iuxta illud: Vox iugit ipsa, lupi Maerim videre priores. (Verg. Ecl. 9, 53.) Hiero Siculus litteratorio insistens studio, inter coaequales stylo operam dabat, eique lupus in turba puerorum repente conspectus, tabellam eripuit, successus hominis firmans, inaudita forma prodigii. Quid multa? |
| 20 | lupi efficaciam non negabit, quisquis Romanorum genus lupino lacte non ambigit educatum. Unde plerumque quod in eis dulcius est, adhuc lupinum saporem retinet; primique eorum fidem, quam a matre lupa didicerant, sibi invicem servarunt, eademque quadam lege naturae manavit ad posteros. Ovibus gratanter obviam gradieris, dum capram vites, cui alludens poeta ait: Occursare capro, cornu ferit ille, caveto. |
| 21 | (ID., ib., 29.) Bobus triturantibus, libentius tamen arantibus, obviabis. Nec displiceat si viam ruperint, quia mora itineris hospitii gratia compensabitur. Mulus infaustus est, asinus inutilis; etsi utilissimi sint, ad perferenda onera. Equus quandoque bonus est; sed in eo nihil utilius, quam quod humanis usibus servit. Habet vero iurgiorum et pugnae significationem. |
| 22 | Interdum tamen ex colore et visu mitigatur. Unde apud Virgilium, visis albis equis, apparente Italia, senior Anchises exclamat: Bellum, o bellum, terra hospita, portas. (ID., Aen. III, 539.) Cervum, capreolum, aprumque silvestrem, onagrum et caetera huius generis, malo prandenti apponas, quam vianti opponas. |
| 23 | Aeneas cervis pro navium numero fusis, omen quod contrarium videbatur, ad se sociorumque fortunam, virtute retorsit. Canis sequipeda commodissimus est: cuius, si vera est Hebraeorum traditio, nec angelus ipse Tobiae socius aspernatus est comitatum. Quid quod Cyrus scelere avi expositus in silvis ut periret, caniculae uberibus regnum adeptus est Persarum. |
| 24 | Locusta etsi minimum possit, itinerantium tamen praepedit vota; ex eo forte sic dicta, quod loco stare faciat gradientes Econtra cicada viatoris promovet gressum, et initiatorum amoenat exitum. Aranea dum a superioribus filum ducit, spem venturae pecuniae videtu afferre. Obvius bufo futuros successus denuntiat, mihi tamen vel solo visu molestus est. |
| 25 | Verumtamen omine illo nihil potentius, nihil efficacius est, nihil mortalium unquam invenies, quod evidentius exprimat veritatem. Porro si artem diligenter exsequeris, conditionem eius, et dona naturae, situm, gestum, motumque corporis, sensumque sermonis, tota mentis intentione notabis. Sacerdotum obvium aliumve religiosum, dicunt esse infaustum. |
| 26 | Ego quoque perniciosum credo, non modo sacerdotibus, sed et viris sapientibus contraire. Melius quoque est obviare genti servorum, quam his qui summa sunt praediti potestate. Feminam quoque, quae capite discooperto incedit, infelicem crede: nisi, ut apud Plinium legitur, publica sit, aut plurium libidini pateat prostituta. |
| 27 | Nec expedit illi occurrere, quae amoto velo, caput suum deturpare non erubescit. Ab his quae primo audiens inter operis cuiusque auspicia, quid sequatur praenosces. Hinc Deus incumbens baculo quem dextra gerebat, Omina principiis, dixit, inesse solent. Auditas voces timida perpendimus aure. Et primam visam consulit augur avem. |
| 28 | (Ovid. Fast. I, 177.) Ea siquidem futurorum praenostica sunt. Petilius consul Romanus oppugnans castrum in Sicilia, cui nomen Letum erat, cum milites accingerentur ad pugnam, ait: 'Ego hodie Letum capiam.' Casuque sic accidit, cum ipse eadem die fuerit interemptus. Alius quoque consul cum a senatu destinaretur ad expugnandum regem Persarum, a filia quam in ostio domus flentem obviam habuit, causam quaesivit; cumque illa responderet, Persam periisse, (sic enim catulus qui forte perierat, dicebatur) profectus in expeditionem triumphum non invenit, eo quod rex Persarum perierat, quando filia consulis catulum flebat amissum. |
| 29 | Ab ipsis etiam elementis, aut temporis qualitate, rerum frequenter trahuntur auspicia. Fortunae duritiam, gratia roris, aut modestus imber emollit. Roscidum quippe, et suppluviale tempus, aerque sudus, dum operis cuiusque incunctanter ortum prosequitur, creditur eiusdem fortunare processum. Cum Fortuna quae Phrygios exsules liventi oculo diu perstrinxerat, tandem benignius, quasi de specula gratiae, respexisset, Olli caeruleus supra caput astitit imber. |
| 30 | (Verg., Aen. III 133.) Venus naufrago filio, apud Didonem hospitium praeparans, eumdem fido Achate comitatum, dum in reginae gratiam introduceret, cava nube obtexit. Tonitrua quoque varias habent significationes. Si enim aflerant quamcunque fulminis laesionem, infausta sunt. Unde illud: Saepe malum hoc nobis (si mens non laeva fuisset) De coelo tactas memini praedicere quercus. |
| 31 | (Verg., Ecl. I, 16.) In his autem et illud perpenditur, an semita una descenderit, an multifaria aeris ruptione diffusos sparserit ignes. Hoc equidem semper tristius est. Dum Caius Caesar civili bello patriae immineret, quam fulminosus aer exstiterit, quot habuerit igneos turbines, quot trabes emiserit, nec veteres historiae sufficiunt enarrare. . . . . . . . . . . . . . Et tunc Ignota obscurae viderunt sidera noctes. |
| 32 | Si vero fulminis careat tempestate, si laevum sonet, deorum creditur nuntiare favorem. Aeneas Iovem a sinistris tonantem audiens, se eum praemissis sacrificiis opinatur habere propitium. Sed qualitercunque ista se habeant, innatum timorem hominum poterit mitigare, quod nemo sentiet fulminis ictum, si ante tonitrui sonum audierit, aut praeviderit coruscationem. |
| 33 | Tiberius Caesar, turbatiore coelo, lauream coronam gestabat in capite, quia hoc genus frondis fulmine negatur afflari. Tonitrua siquidem timidissime et vehementer semper exhorruit. Est tamen quod procul dubio longe tutiorem facit hominem, si fidem crucis servet in pectore, iustitiam fidei gestet in capite, et salutiferum signum fidei manus innocens figat in fronte, illum semper prae mente habens, qui cultoribus suis, omnem mundi timorem excutiens, ait: A signis coeli ne timueritis, quae timent gentes, quia ego vobiscum Dominus Deus vester [Ier. X]. Haec quoque verba inter tonandum vel audita vel dicta, scribuntur a quibusdam noxam fulminis amovisse. |
| 34 | Nihil autem est, quod imminentibus signis, ita totum concutiat hominem, sicut mens sibi conscia iniquitatis, et quae scelerum suorum poenam, ad singula timet exposci. Unde ethicus de criminosis: Hi sunt qui trepidant, et ad omnia fulgura pallent. (IUVEN., XIII, 223.) Econtra iustus confidit ut leo. Et illud: Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit [Prov. XII]. Fulgor equidem igneus si urendo non noceat, celebritatis gloriam affert. |
| 35 | Neque quia non urit, igneus non est; si tamen in hoc Plato recipitur. 'Duae sunt, inquit ille, ut opinor, virtutes ignis: altera edax et peremptoria; altera mulcebris et innoxio lumine.' Posteriorem asserit operatricem visus, et in superioribus vim suam maxime exercere. Ascanium fatalis exsilii cum patre discrimina subeuntem, ignis de coelo quasi succenso capite illustravit, pronuntians ei deberi felicitatem exsilii, ipsumque futurum in gentem magnam. |
| 36 | Alexandri Macedonis et Octaviani Augusti, sub ipso eorum ortu claritas ignis miraculo declarata est. Proficiscentem expeditionem, dum egreditur, prosequens ventus successuum spe fortunat; dum in hostes vexilla feruntur, aeris testimonio vexilla triumphabunt. Si vero patriae imminent, iustissimum metum incutiunt. |
| 37 | Terra quoque ipsa mysteriorum conscia est, sed gravia omina frequentius portat, eo quod fundata super stabilitatem suam, mavult quiescere quam moveri. Cum ergo mugitus eius auditur, amaris eventibus condolet, et quo affectu suis compatiatur alumnis, vocis suae tristitia protestatur. Magna siquidem et pia parens omnium est. Studuerat haec ab amplexu hospitis arcere Phoenissam, sed quia conciliatrix hospitii Venus iam praevaluerat, tacta dolore cordis intrinsecus mugiit, quoniam ei mugitus pro gemitu est. |
| 38 | Haec eadem quoties tremit, filiis suis praevidet aliquid metuendum, nisi forte parturiendo laboret. Tunc vero vel omnino facit abortum, aut inutilem fetum parit, quia ut multum, saepe cum Parturiunt montes, procedit ridiculus mus. (Hor., De art poet., 139.) Haec sunt quibus totam vigilantiam suam videas accommodare quam plurimos. Caetera de genere hoc adeo sunt multa, loquacem Ut lassare queant Fabium. (ID., Sat. I, I, 14.) quibus quaecunque domus institerit, eam nec ab ipsa salute arbitror posse salvari. |