Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, Caput XII. [Qui sint incantatores, arioli, aruspices,physici, vultivoli, imaginarii, coniectores, chiromantici, specularii, mathematici, salissatores, sortilegi, augures.]
| 1 | Incantatores quidem sunt, qui artem verbis exercent. Arioli, qui circa aras nefandas preces, aut exsecrata sacrificia faciunt, in quorum cervicibus est manus Domini, dicente propheta: Ariolos et magos non patieris vivere [Exod. XXII]. Aruspices sunt inspectores horarum, praescribentes quid qua hora fieri expediat, quorum errorem damnavit Apostolus dicens: Timeo ne frustra laboraverim in vobis; observatis enim dies et annos, et menses et tempora [Gal. IV], cum felicitas operis non a tempore, sed a nomine Domini debeat exspectari. Aruspicium quoque in extorum inspectione viget, quam artem Tages quidam dicitur invenisse. |
| 2 | Unde Lucanus [Lib. I De bello civili]: Fibris sit nulla fides, sed conditor artis Finxerit ista Tages. Extorum vero nomine censentur omnia, quae cutis extremitate teguntur. Ex quo liquet eos esse aruspices, qui vaticinantur in ossibus animalium, sive sanguine, sive futura praenuntient, sive praesentia pronuntient, vel praeterita. |
| 3 | Vaticinium siquidem est, quo, cum intelligentia veri, abscondita proferuntur: cum et prophetiam non modo de futuris constet esse, sed de praesentibus, et futuris, et praeteritis. Si vero adhibeatur sanguis, ad necromantiam iam accedit; quae inde dicitur, quod tota in mortuorum inquisitione versatur. Cuiusvis ea esse videtur, ut ad interpretationem veri, mortuos valeat suscitare. |
| 4 | Ea namque ludificantium daemonum, et humanae perfidiae illudentium fallacia est. Pythii sunt quos spiritus Pythonicus replet, et frequentius in virginibus exercetur, ut magis ludificet; ac si immundissimo spiritui placeat integritas mentis aut corporis. Vultivoli sunt qui ad affectus hominum immutandos, in molliori materia, cera forte vel limo, eorum quos pervertere nituntur effigies exprimunt, cuius illusionis in Pharmaceutria Virgilius (Ecl. VIII, 80) meminit: Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit, Uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore. |
| 5 | Naso quoque in libro Heroidum: Devovet absentes, simulacraque cerea fingit, Et miserum tenues in iecur urget acus. Horum vero malitia, etiam cum plurimum nocent, artificio levi dissolvitur, si videlicet qui suspecti sunt conventi ab aliquo crimen suum inficientur: aut si confessi fuerint, cogantur maleficium revocare. Imaginarii sunt, qui imagines quas faciunt, quasi in possessionem praesidentium spirituum mittunt, ut ab eis de rebus dubiis doceantur. |
| 6 | Hos idololatras esse sacra Scriptura convincit, et divinae maiestatis iudicio condemnatos. Coniectores sunt qui artificio quodam, sibi vindicant somniorum interpretationem. Chiromantici sunt, qui a manuum inspectione, rerum vaticinantur abscondita. Specularios vocant, qui in corporibus levigatis et tersis, ut sunt lucidi enses, pelves, cyathi, speculorumque diversa genera divinantes, curiosis consultationibus satisfaciunt, quam et Ioseph exercuisse, aut potius simulasse describitur, cum fratres argueret subripuisse scyphum, in quo consueverat augurari. |
| 7 | Mathematici sunt, licet appellatio generaliter omnia complectatur, qui a positione stellarum, situque firmamenti, et planetarum motu, quae sint ventura coniiciunt, ut est illud: Nostra vel aequali suspendit tempora libra Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora. Dividit in Geminos concordia facta duorum, Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una, Nescio quod certe est, quod te mihi temperat astrum. |
| 8 | (PERS, V, 48.) Ac si stellarum choreas applicationesque unius ad alteram constet rebus, quae ex arbitrii libertate proveniunt, quamdam necessitatis praestare originem, quorum et genethliaci, qui geneses, id est natalitias horas attendunt, imitantur errorem. Unde satyricus: Nota mathematicis genesis tua. (IUV., XIV, 248.) Iidem vero horoscopi nominantur. |
| 9 | Unde rursus: . . . . . Geminos, horoscope Varo, Producis genio. (Pers. 6, 18.) Viguit autem ista scientia et forte eam aliquatenus licuit exerceri, donec Deum natum nuntiavit stella de coelo, magosque non reprobos primitias fidei ad eum adorandum novo et inaudito ducatu perduxit. Exinde vero penitus interdicta est. |
| 10 | Salissatores qui ex saltu membrorum, aut inopinato corporis motu, prosperum aliquid futurum autumant, vel adversum. Sortilegi sunt, qui sub nomine fictae religionis superstiosa quadam observatione, rerum pollicentur eventus, quod genus sortes apostolorum et prophetarum, et dividentium, et inspectio tabulae, quae Pythagorica appellatur, observatio quoque cuiusque casus in rei de qua quaeritur, significatione. |
| 11 | Augurium vero quod est in avium observatione, Phryges invenisse traduntur, quod in voce traditur aut volatu. Est autem secundum traditionem eorum, volatus tam alarum quam pedum: vola siquidem est pars interior palmae vel pedis. Unde apud Maronem in sexto, volantes pro gradientibus columbae describuntur. Hoc etenim ad hominis pertinet felicitatem, si columbae gradientes dum tamen in pastu itinerantes praecedant. |