| 1 | Et quidem magi sunt, et ob magnitudinem maleficiorum sic appellantur, qui Domino permittente, elementa concutiunt; rebus adimunt species suas, ventura plerumque praenuntiant, turbant mentes hominum, immittunt somnia, hominesque violentia carminis duntaxat occidunt, quod et Lucanum nostrum non latuit. |
| 2 | Ait enim: Mens hausti nulla sanie polluta veneni, Incantata perit. Et ne tibi parva videatur illius auctoritas, nosti quod Iamnes et Mambre, magi Pharaonis fuerunt. Aegyptus etenim huiusmodi superstitionum et maleficiorum mater est. Nosti, inquam, eos, non modo Moysi restitisse, sed cum eo signis et miraculis contendisse, licet postmodum vel inviti coacti sunt, digitum Dei in signis Moysi confiteri. |