monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, VIII. <<<     >>> X.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, Caput IX. [Unde dicatur praestigium, et quis fueritauctor eius.]

1 Eos autem qui nocentiora praestigia, artesque magicas et varias species mathematicae reprobatae exercent, iam pridem sancti Patres ab aula amoveri iusserunt, eo quod omnia haec artificia, vel potius maleficia, ex pestifera quadam familiaritate daemonum et hominum, noverint profluxisse, verumque persaepe proferunt sola intentione fallendi, a quibus animam fidelem Dominus arcens, ait: 'Si dixerint vobis, et ita evenerit, ne credatis eis.
2 ' Praestigium vero Mercurius dicitur invenisse, quod ex eo sic dicitur, quod aciem praestringat oculorum, fuitque magorum peritissimus, ut quascunque res vellet invisibiles faceret, aut ut videbatur, in alias species transformaret. Omnia siquidem unde doctrinam mathesis notat. At divina mathesis, dum penultimam extendis, figmenta, ad magicam referuntur, cuius plurimae species sunt et diversae.
Ioannes Saresberiensis HOME