monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, VII. <<<     >>> IX.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, Caput VIII. [De histrionibus, et mimis et praestigiatoribus.]

1 Eum vero adhuc aliqui pro parte imitantur, etsi foeditate illius nemo dignetur involvi, cum gratiam suam histrionibus et mimis multi prostituant, et in exhibenda malitia eorum caeca quadam et contemptibili magnificentia, non tam mirabiles quam miserabiles faciunt sumptus. Illa tamen aetas (ut sic interim dicam) honestiores habuit histriones, si tamen aliquo modo honestum est, quod omni homine libero comprobatur indignum.
2 Nec tamen histrionem assero turpiter in arte sua versari, etsi indubitanter turpe sit esse histrionem. Et quidem histriones erant, qui gestu corporis arteque verborum, et modulatione vocis, factas aut fictas historias, sub aspectu publico referebant, quos apud Plautum invenis et Menandrum, et quibus ars nostri Terentii innotescit.
3 Porro comicis et tragicis abeuntibus, cum omnia levitas occupaverit, clientes eorum, comoedi videlicet et tragoedi, exterminati sunt. Sed eos in servili conditione duntaxat plerumque reperies. Quis vero eorum usus exstiterit, poetica docens aperit: Aut prodesse volunt, aut delectare poetae, Aut iucunda simul et idonea dicere vitae.
4 (Hor., Ars poet. 33.) At nostra aetas prolapsa ad fabulas, et quaevis inania, non modo aures et cor prostituit vanitati, sed oculorum et aurium voluptate, suam mulcet desidiam, luxuriam ascendit, conquirens undique fomenta vitiorum. Nonne piger desidiam instruit, et somnos provocat instrumentorum suavitate, aut vocum modulis, hilaritate canentium, aut fabulantium gratia, sive quod turpius est, ebrietate vel crapula? Artem utique elegantiorem docuit Flaccus: Ter uncti, Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto.
5 (Hor.) Ait quoque concionator: 'Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat.' Exercitatio siquidem parit et alit quietis gratiam, quae otii continuatione, et quodam inertiae suae marcore perimitur. Utique in desideriis est omnis otiosus, cum et otiositas inimica sit animae, et de domicilio eius omnia studia virtutis eliminet.
6 Clamat ethicus: Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus, Et capiant vitium, ni moveantur, aquae? Quod? inquis. Audi. Disces si eidem credideris. Quaeritur Aegisthus quare sit factus adulter Causa est in promptu: Desidiosus erat. (Ovid. Rem. Am., 161.) Litteratissimi ergo viri consilium est; ut hostis te semper inveniat occupatum, quo variis tentationibus eius, occupationum tuarum clypeos tam feliciter, quam prudenter opponas. Vitanda est, inquit ethicus, improba Siren Desidia. (Ovid.) At eam nostris prorogant histriones.
7 Exoccupatis etenim mentibus subrepunt taedia, seseque non sustinerent, si non alicuius voluptatis solatio mulcerentur. Admissa sunt ergo spectacula et infinita tirocinia vanitatis, quibus qui omnino otiari non possunt, perniciosius occupentur. Satius enim fuerat otiari, quam turpiter occupari. Hinc mimi, salii vel saliares, balatrones, aemiliani, gladiatores, palaestritae, gignadii, praestigiatores, malefici quoque multi, et tota ioculatorum scena procedit.
8 Quorum adeo error invaluit, ut a praeclaris domibus non arceantur, etiam illi qui obscenis partibus corporis, oculis omnium eam ingerunt turpitudinem, quam erubescat videre vel cynicus. Quodque magis mirere, nec tunc eiiciuntur, quando tumultuantes inferius crebro sonitu aerem foedant, et turpiter inclusum, turpius produnt.
9 Nunquid tibi videtur sapiens, qui oculos vel aures istis expandit? Quis tamen libenter non videat et rideat, cum praestigiatoris lotio perfusi ars deletur, et oculis, quos malitia sua praestrinxerat, videndi facultas reparatur? Iucundum quidem est, et ab honesto non recedit, virum probum quandoque modesta hilaritate mulceri, sed ignominiosum est gravitatem huiuscemodi lascivia frequenter resolvi.
10 Ab istis quoque spectaculis, et maxime ab obscenis, viri arcendus est oculus, ne incontinentia eius, mentis quoque impudicitiam fateatur. Egregie siquidem Sophoclem praetorem collega Pericles arguens, ait: 'Decet praetorem Sophoclem, non modo manus, sed et oculos habere continentes.'---'Averte, inquit homo cui de regni maiestate multa licebant, oculos meos, ne videant vanitatem:' sciens utique verum esse quod alius ingemiscit: 'quia oculus meus depraedatus est animam meam.
11 ' Verumtamen quid in singulis prosit vel deceat, animus sapientis advertit, nec apologos refugit, aut narrationes, aut quaecunque spectacula, dum virtutis, aut honestae utilitatis habeant instrumentum. Sacrae quidem communionis gratiam histrionibus et mimis, dum in malitia perseverant, ex auctoritate Patrum non ambigis esse praeclusam.
12 Unde quid fautoribus eorum immineat colligis, si facientes et consentientes pari poena recolis esse plectendos. 'Qui donant, inquit, histrionibus, quare donant?' Hoc utique in illis fovent, in quo nequissimi sunt. Nempe qui nequitiam fovet, estne bonus? Cum vero omnium istorum sit odibilis, illorum tamen qui minus nocent, malitia tolerabilior est.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8