Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, Caput VII. [De dissimilitudine Augusti et Neronis.]
| 1 | Augusto tympanizante in coena, a quodam milite probrose dictum est: 'Videsne ut cinaedus orbem digito temperet?' Cuius ille verbi percussus amaritudine, os, manus, et animum in aevum ab huiusmodi levitate suspendit; habuitque semper gratiam exprobranti. Sed longe secus Nero, non imperatorum, sed hominum foedissimus, qui adeo scribitur captus amoenitate vocis, ut non modo pomis cibisque nocentibus abstineret, sed eius gratia conservandae, frequenti clysterio vomituque purgaretur, plumbeamque cartellam supino ventre, mandato physicorum, saepius et diutius sustineret. |
| 2 | Adeo vero delectabatur in cantu, ut nec theatro, terraemotu concusso, cum semel coeperat, egrederetur, antequam inchoata finiret. Nec quemquam egredi eo cantante licitum erat. Unde plerique affecti taedio audiendi, simulato funere elati sunt. Milites quoque, nisi alio verba pronuntiante, non appellabat; nec agebat quidquam serio iocove, quin phonascus astaret, qui eum suis arteriis parcere hortaretur. |
| 3 | Instrumentorum quoque curiosissimus erat, ut eorum peritiam aliis invideret, adeo ut publico testimonio se citharoedum principem gauderet appellari. Unde illud: Citharaedo principe natus Nobilis. Haec ultra nobis quid erit nisi ludus? In tanta quoque mole imperii omnem perosus est gravitatem. |
| 4 | Philosophiam persequens quasi maiestatis imperii inimicam, et nobiliora ingenia veritus, se consiliis subdidit histrionum, quorum ipse non erubuit turpitudinem exercere. Hinc illud: Quod non dant proceres, dabit histrio. Cum vero esset omnium avarissimus, adeo ut nulli quodcunque officium delegaret, quin prosequeretur: 'Nosti quid mihi opus sit;' aut illud subiiceret: 'Qui omnibus praeest, omnibus indiget:' tamen histrionibus et mimis pecunias infinitas erogare non gravabatur; singulos, prout quisque placuerat, amplissimae dignitatis nomine subornabat, alios patricios, alios senatores dicens. |
| 5 | Hos illustrium spectabiliumve nominibus illustrabat. |