monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, V. <<<     >>> VII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, Caput VI. [De musica, et instrumentis, et modis, etfructu eorum.]

1 Non tamen curialium nugis musicam calumnietur aliquis sociatam, licet se beneficio eius conentur nugatorum plurimi commendare. Disciplina quidem liberalis est, et sive Pythagoram, sive Moysen, sive Tubal patrem canentium in cithara, editionis suae laudat auctorem, ingenuum habet ortum, et virtutis suae potentia, specierumque varietate, et sibi famulantibus numeris, universa complectitur, omnium quae sunt et quae dicuntur, dissidentem et dissonam multitudinem, proportionum suarum, id est inaequali quadam aequitatis lege concilians.
2 Hac etenim coelestia temperantur, mundana sive humana reguntur: haec instrumenta mores instruunt et informant, ipsiusque vocis articulatae vel inarticulatae substantiam miro quodam naturae opificio, melicis picturis rhythmorum metrorumque coloribus vestiunt, et quadam cultus venustate perornant. Hanc, ut suffragio commendationis nostrae non egeat, sancti Patres multis laudum praeconiis extulerunt. Denique in eius virtute maligni spiritus violentia cohibetur, et illius etiam in subditis suis minuit musicae gratia potestatem.
3 Cum enim spiritus malus Saulem invasisset, psallebat David in cithara in mana sua, donec spiritus a regis infestatione quiesceret. Ut vero nondum reveletur spiritus, qui latet in littera, aequissimum est animam cognati generis gratia mansuescere, et omnem dediscere alienationem, cum ei proprie concentus originis, et naturae melioris arcana resultant.
4 Eam ex consonantiis musicis esse compositam, quam plurimorum opinio vel sententia est. Totius enim philosophiae princeps Plato, (si tamen Aristotelici acquiescunt) cum eam ex substantia dividua et individua finxisset, et eadem natura plasmaret et diversa, ipsam non posse constare credidit, nisi limitum, qui utrinque multifaria sectione ab unitate profluxerant, dissidentiam, hemioliis, epitritis et epogdois uniret.
5 Limatis et commatis habita ratione, ut sub expressione paucorum, ei quantacunque distantia repugnantium concordia, cognati generis societate doceatur esse finitima. Unde arcano quodam meatu naturae, secretisque cuniculis, vivacitatis suae vigore per universa discurrit, et cuivis naturae substantiaeque conformis, rationis, sensus, vitae in singulis pro divinae dispensationis decreto efficaciam modulatur.
6 Omnibus itaque alimenta dispensat, et sui puritate viget in singulis, nisi molis corporeae gravitate prematur; aut tranquillitatem spiritus, exteriorum tumultuum spiritus concutiat. Qua irruente, quid potest esse salubrius, quam si, ut ita dicam, suis naturae vocibus a compressione turbarum ad se ipsam anima revocetur? Quid denique nostrorum spiritui potest esse similius voce?
7 quae cum hic formetur, tam facili, quam invisibili et ineffabili transitu multorum circumquaque replet auditum, et vi sua corporum integram penetrat densitatem, et quasi tactu quodam movet animum, et pro arbitrio suo nunc deiicit, nunc extollit. Certe, etsi nulla ratione sit spiritus, eam quoddam vehiculum spiritus esse certissimum est. Et nunc quidem humanum, nunc divinum, nunc et pythonicum gerit.
8 Cum vero modis suis elegantius fuerit colorata, venustate sui mentes etiam severiores capit, et quadam inductae hilaritatis gratia pellit tristitiam: et si quid pulveris, aut turbinis, aut nebularum cogitationibus ipsis inhaeserat, potenter abstergit. Ad mores itaque instruendos et animos exsultatione virtutis traiiciendos in cultum Domini, non modo concentum hominum, sed et instrumentorum modos censuerunt sancti Patres Domino applicandos, cum templi reverentiam dilatarent. Et si militantis Ecclesiae tibi parva videtur auctoritas, vel triumphatrix illa praeconia musicae non tacebit, cuius seniores vidit, et tibi monstravit tonitrui filius, et voces eorum sicut voces citharoedorum citharizantium in citharis suis.
9 Quod si illos nondum audisti, regem audias exsultantem, qui te regni et exsultationis suae vult esse participem. Ait enim: Sumite psalmum, date tympanum, psalterium iucundum cum cithara [Psal. LXXX]. Ad quid, inquis? Ut laudetis Dominum in tympano et choro, in chordis et organo [Psal. CL]. Hic est enim usus musicae aut solus, aut praecipuus.
10 Phrygius vero modus, et caetera corruptionis lenocinia, sanae institutionis non habent usum, sed produnt malitiam abutentis. Dolet igitur et ingemiscit species laudabilis disciplinae, se ab alieno vitio deformari, et quod facies meretricis facta est ei, quae viriles quoque animos accendere consueverat ad virtutem. Amatoria bucolicorum apud viros graves esse, fuerat criminis; nunc vero laudi ducitur, si videas graviores amatoria, quae ab ipsis dicuntur elegantius stulticinia, personare.
11 Ipsum quoque cultum religionis incestat, quod ante conspectum Domini, in ipsis penetralibus sanctuarii, lascivientis vocis luxu, quadam ostentatione sui, muliebribus modis notularum articulorumque caesuris, stupentes animulas emollire nituntur. Cum praecinentium, et succinentium, canentium et decinentium, intercinentium et occinentium, praemolles modulationes audieris, sirenarum concentus credas esse, non hominum et de vocum facilitate miraberis, quibus philomena vel psittacus, aut si quid sonorius est, modos suos nequeunt coaequare.
12 Ea siquidem est ascendendi descendendique facilitas; ea sectio vel geminatio notularum, ea replicatio articulorum, singulorumque consolidatio; sic acuta vel acutissima, gravibus et subgravibus temperantur, ut auribus sui iudicii fere subtrahatur auctoritas: et animus, quem tantae suavitatis demulsit gratia, auditorum merita examinare non sufficit.
13 Cum haec quidem modum excesserint, lumborum pruriginem, quam devotionem mentis, poterunt citius excitare. Si vero moderationis formula limitantur, animum a curis redimunt, exterminant temporalium sollicitudinem, et quadam participatione laetitiae et quietis, et amica exsultatione in Deum, mentes humanas traiiciunt ad societatem angelorum.
14 Sed unde hanc moderationis formulam tenes? Exsultabunt, inquit, cum cantavero tibi, labia mea. Si ergo ex abundantia cordis os tuum laudem Domini moduletur, si spiritu psallis et mente, psallis denique sapienter, etiam citra articulatae vocis intelligentiam, rectissimam modestiae regulam tenes, et non tam vocis quam mentis iubilo aures mulces Altissimi, et indignationem eius prudenter avertis. Qui autem voluptatis aut vanitatis affectus exprimit, qui vocis gratiam prostituit concupiscentiis suis, qui lenociniorum clientulam musicam facit, ignorat quidem canticum Domini, modis Babyloniis festivus in terra aliena.
15 Qui nescio quo pacto plus placeant, nisi quia Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata. (Ovid. Am. 3, IV, 17.) Et aquae furtivae dulciores, et panis absconditus suavior est. Et quidem Phrygius modus, decreto philosophorum, ab aula Graeciae iam pridem missus est, et caeteri quibus descensus fit in lasciviam et corruptionem.
16 Annon recolis Ciconum matres et nurus, totam indignationem suam in Orpheum, qui mares modis suis effeminaverat, usque ad Parcarum invidiam effudisse, licet ille flexerit manes, duritiamque Ditis mollierit, Eurydicemque suam vocis gratia, etsi infausta sorte meruerit? Exinde huiusmodi hominum quaestus plerumque felicem exitum non exspectat, et forte, quia Non habet eventus sordida praeda bonos.
17 (Ovid.) Quae vero mentes emolliunt, moresque subvertunt, a nostra aetate undique asciscuntur, licet ipse ultra, quam satis est, vitiis suis abundet. Si quemquam eorum qui vehementius his insistunt, gravem videris, si modestum, si pudicum, viris fortibus nostrorum temporum ipsum connumerare memineris. Quandoquidem haec rara avis est.
18 Proinde quidam venerabilis vir, circiter septingentarum monialium Pater, hanc monasteriis suis praescripsit legem, ut omnia earum cantica, totius melicae pronuntiationis exuant modos, et ut sola psalmorum et laudum sint significativa pronuntiatione contentae. Suspecta equidem fuit sancto viro voluptati cognata mollities, eo quod voluptas parens libidinum est.
19 Quid quod haec ipsa quotidianorum conviviorum malitiam acuit; ac si venena, nisi toxicata sint, nocere non possint? Igni stipulam addere, oleum camino, serpentem intoxicare, nonne dementia est? Licet rerum vitia obtegantur velo verborum, quorum eadem substantia est, nulla profecto differentia est. Quae apud Graecos coepulationis aut compotationis censentur nomine, a nobis honestiori nomine convivia nominantur.
20 Coetus siquidem conviventium, quam coepulantium aut compotantium venerabilior est. Convivia vero nonne per se satis insaniunt, nisi carminibus excitentur? Nonne istud arguit Dominus, dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis.
21 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, et opera manuum eius non consideratis [Isa. V]. Quid quod rex Babylonis non nisi in convivio vidit manum scribentis in pariete: Mane, thekel, phares [Dan. V], quo regnum dinumeratuur, appensum dennutiatur et scissum?
22 Divino siquidem iudicio principatu iudicatur indignus, qui vasa Domini, humana videlicet corpora, in vanae voluptatis gaudia exponit, et sponsi thalamum maligni spiritus immundiciis aperit. Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: (Ovid. Met. I, 626.) quae omnia unius fistulae voluptate, non tam sopita sunt, quam exstincta.
23 Tu quis es, qui te circumspectiorem esse confidis
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6