Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, Caput V. [De alea, et usu, et abusu eius.]
| 1 | Sed ecce dum venatorum tumultus egreditur, aliae, etsi taciturniores, perstrepunt nugae. Tritum siquidem proverbium est: 'Qui lepores agitat, verba consumit.' At si alios diligentius intueris, consumunt et vitam, quae in ineptiis et factionibus aut flagitiis tota versatur. Nonne tibi videtur aleator ineptus, qui tesserarum non tam vivit, quam perit ex gratia, et omnem iactum sortis suae praesulem facit? estne ars accommoda rationi, cuius quanto quisque studentior, tanto erit exstudiosior? |
| 2 | Attalus Asiaticus, si gentilium historiis creditur, hanc ludendi lasciviam dicitur invenisse, ab exercitio numerorum paululum deflexa materia. Cum enim antiquiores illud exercitium duntaxat approbarent, quod ad investigationem veri disciplinasque liberales proficeret, vel recte vivendi instrueret usum, hic subtili quidem, licet infructuosa inventione, veteris exercitii duritiam non temperavit, sed emollivit, multis adhuc in pristina manentibus gravitate. |
| 3 | A manibus namque Graecorum abacus nondum excidit, aut ratio calculandi, aut ludus in quo plene vicisse est, ad denuntiatum calculum, in campis adversarii constituisse perfectam et maximam harmoniam. Cum vero in eisdem harmonica arithmetica, vel geometrica trium terminorum medietate exsultat, semiplena victoria est. Quaevis alearum, etsi contingant citra triumphi gloriam, aut ludentis felicitatem, aut artis peritiam protestantur. Iucundum quidem et fructuosum est, numerorum nosse certamina, qui depraedationi inveniantur obnoxii, et qua ratione in castris sint alii tutiores, omnium periculorum ignari, nisi forte circumventi ab hostibus captiventur. |
| 4 | Huius voluptate certaminis, Ptolomaeum, Alexandrum, Caesarem, Catonem, ipsum quoque Samium graviores operas legimus temperasse quo etiam inter ludendum id agerent, unde essent philosophicis negotiis aptiores. Alea vero exciso regno Asiae, inter manubias eversae urbis non sub una tantum specie, migravit ad Graecos. |
| 5 | Hinc tessera, calculus, tabula, urio vel dardana pugna, tricolus, senio, monarchus, orbiculi, taliorchus, vulpes, quorum artem utilius est dediscere quam docere. Quis enim non erubescat, si sortis suae gratiam, non virtuti debeat, sed taxillis? Quis fritilli cautelam suae prudentiae non doleat anteferri? Nonne satis improbata est cuiusque artis exercitatio, qua quanto quisque doctior, tanto nequior? Aleator quidem omnis hic est. Mendaciorum siquidem et periuriorum mater est alea, et ex aliena concupiscentia sua prodigit, et nullam habens patrimonii reverentiam, cum iliud effuderit, sensim in furta dilabitur et rapinas. |
| 6 | Illam vero nonnulli praeferunt, in qua Ulysses lusisse legitur, eo quod ingenii aliquatenus multa meditatione excitare videatur acumen. Sed ex eo mihi videtur perditior, cum nihil infelicius sit, quam in eo, in quo minimum proficias, plurimum laborare. Est enim inutilis importunitas deprecantis, qua inutilia acquiruntur, et quaerendi inanis est diligentia, cum invenisse non proderit. |
| 7 | Posset itaque motus animi, et mentis agitatio, quae ibi frustra distrahitur, rebus pulchrioribus, et melioribus accommodari. Aleam vero a regione morum illius auctoritas prorsus exterminat, qui universum orbem docens in filio, eam denuntiat omnibus fugiendam. Ab ea siquidem armantur ad lites homines, incurrunt inimicitias, in miseram, etsi non miserabilem, incidunt egestatem. |
| 8 | Si denuntiationis quaeris auctorem, illum agnosce, qui Non sibi, sed toti genitum se credidit orbi. Est tamen cum in aliqua specie sui licenter admittitur, si absque vitio curarum gravium pondus alleviet, et sine virtutis dispendio iucundam interpolationem afferat gaudiorum. Omnis vero licentia moderationis suffragio convalescit, et solidae virtutis usus ab intemperantia deformatur. |
| 9 | Totius vero licentiae moderatrix est loci, temporis, modi, personae et causae praemissa inspectio, quae omnium negotiorum faciem decora venustate commendat, aut turpitudinis condemnat opprobrio. Est ergo in singulis plurimum habenda ratio personarum, cum natura, conditio, fortuna, suis singulae hominem induant personis, ex quibus quid se deceat, uniuscuiusque erit colligere. |
| 10 | Decorum siquidem aliunde non provenit. Chilon Lacedaemonius iungendae societatis causa missus Corinthum, duces et seniores populi ludentes invenit in alea. Infecto itaque negotio reversus est, dicens se nolle gloriam Spartanorum, quorum virtus constructo Byzantio clarescebat, hac maculare infamia, ut dicerentur cum aleatoribus contraxisse societatem. |
| 11 | Regi quoque Demetrio in opprobrium puerilis levitatis, tali aurei a rege Parthorum dati sunt. Eo siquidem munere exhonoranda visa est adolescentia senilis, et quae in maiestate regni levia committere minime verebatur. Nunc vero nobilium in eo sapientia declaratur, si venaticam noverint, si in alea damnabilius fuerint instituti, si naturae robur effeminatae vocis articulis fregerint, si modis et musicis instrumentis, virtutis immemores obliviscantur quod nati sunt. |
| 12 | Verum a parentibus haec pernicies manat ad liberos. Quid enim faciet filius, nisi quod patrem viderit facientem? Si damnosa senem iuvet alea, ludit et haeres Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo. (IUV., XIV, 4.) Fuerat quidem tenerior aetas a libidinibus et voluptate, parente vitiorum, arcenda propensius; et ne quid licentius illis praesentibus a maioribus fieret, diligentius praecavendum, quia, ut idem ait satyricus Fortius et citius nos Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis Cum subeunt animos auctoribus. |
| 13 | (ID., ib., 33) Egregiae quidem Eleazarus cum redimendae vitae causa sollicitaretur committere in legem Domini, exempli periculum opposuit, dicens: 'Quis ego sum Eleazarus nonaginta annorum, ut transeam ad vitam alienigenarum, et iuvenes religiosos seducam?' Nascuntur ergo maioribus haeredes quidem degeneres, et qui virilem sexum muliebri mollitie dehonestant. |