monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, III. <<<     >>> V.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, Caput IV. [De venatica, et auctoribus, et speciebus eius,et exercitio licito et illicito.]

1 Et primi quidem Thebani, si fidem sequamur historiae, eam communicandam omnibus statuerunt. Et ex quo suspecta sit omnibus gens foeda parricidiis, incestibus detestanda, insignis fraude, nota periuriis, huius artificii, vel potius malificii, in primis praecepta congessit, quae postmodum ad gentem mollem imbellemque, levem et impudicam (Phrygios loquor) transmitteret. Riserunt eos Athenienses et Lacaedemonii populi graviores, historiarum gesta, naturae morumque mysteria variis figmentorum involucris obtexentes; sic tamen ut ex cautela malorum utilitatem inducerent, aut ex lepore poematis voluptatem.
2 In auras itaque raptum tradunt ab aquila Dardanium venatorem ad pocula, a quibus ad illicitos et innaturales transiret amplexus. Eleganter utique, cum et levitas ferri possit ab alite, et voluptas sobrietatis ignara cuiuscunque libidini prostitui non erubescit. Dux Thebanus visa nuditate illius quam in silvis semper coluerat, cum ab errore pedem sui revocaret affectus, sub humano sensu se in bestiam stupuit transformatum, cervisque conformis, cum domesticos canes, voce et vultu niteretur abigere, vitio pravae consuetudinis, totius substantiae suae dispendio, eorumdem morsibus patuit.
3 Et forte deam venatoribus praeferunt, quia mollitie hac vel malitia deos suos voluerunt infamare. Apri dentibus exstinctum Adonidem deflet Venus, habens semper cum venatione vel robusta commercium. Dum Maro Carthaginis altae iocaretur hospitium, amantium vota conciliare nescivit; nisi eis ab opportunitate venandi dilapsu comitum, silvarum latebras reseraret.
4 Sic forte quia studium hoc a conscientia turpitudinis odit lucem, sicut econtra legitimi amoris gaudia, solemnes lucis suae praeferunt taedas. Quem mihi dabis virorum illustrium, qui huic voluptati vehementer inhaeserit? Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi Placarit nemora (Verg. Aen. VI, 803.) victor Alcides, non voluptati suae, sed publicae prospexit utilitati.
5 Aprum Calidoniae vastaverit Meleager, non mulsit animum voluptate, sed hoste patriam liberavit. Fuderit auctor Romani generis cervorum corpora, non vanae voluptatis solatium, sed sibi et sociis quaesivit suffragium vitae. Opera singulorum ex eventu, et proposito colorantur; res quippe decora est, si honesta causa praecesserit. Quis tamen hominum canumque construxit exercitum, ut non tam sua, quam aliena virtute, cum bestiis dimicarent? Quidni? infelicem bestiolam lepusculum timidum tanto fortasse praedabitur apparatu. Si vero clariore praeda, cervo forte vel apro, venantium labor effulserit, fit plausus intolerabilis, exsultant venatores, caput praedae et solemnia quaedam spolia triumphantibus praeferuntur, regem Cappadocum captum credas.
6 Sic cornicines et tibicines videas victoriae gloriam declarare. Illis moestum indicit femina capta silentium; vel si forte praeda nobilior, circumvenientium potius fraude quam viribus prosternatur. Si capreolus, vel lepus ceciderit, triumphi gloria reputatur indignus. Praeterea ab octavo gradu capricorni, usque ad geminos, tibicinum et cornicinum exsultatio conquiescit; nisi lupus aut hostis immanior, leo forte, vel tigris, aut pardus, in praedam venerit, quae quidem nostratum, Deo propitiante, rara gloria est, cum tamen totius anni prolixitas variis venantium studiis occupetur.
7 Albani quidem in Asia canes habent leonibus fortiores: eos virtute canum, et suae gentis artificio, quasi imbelles bestiolas populantur. Canibus quidem illis nulla ferarum fortior, nulla animosior est. Hos Hercules, tergemino Gerione victo, ab Italia traiecit in Asiam, eis virtutem qua leones sternerent, quasi haereditariam derelinquens. Ad haec carnificium eorum artem exigit, et artem facit, suum habet opificem, Chironomanta volanti Cultello, (IUV., V, 120.) nunc pugione stricto, nunc hebetata machaera mirabilis, si te casu solemniis eorum contigerit interesse. Cave tamen ne Martem loquendi verbo quovis offendas; quia aut vapulabis, aut condemnaberis inscitiae bonorum omnium, si eorum figmenta non noveris.
8 Haec sunt temporibus nostris liberalia nobilium studia, haec sunt prima elementa virtutis, haec via felices ad beatitudinis cumulum, compendioso perducit tramite, quo maiores nostri non nisi laboriosae virtutis gradibus docuerant ascendendum. Aemilianos et Ligures Galli derident, dicentes eos testamenta conficere, viciniam convocare, armorum implorare praesidia, si finibus eorum testudo immineat, quam oporteat impugnari.
9 Quod ex eo componitur, quod eos nunquam cuiuscunque certaminis casus invenit imparatos. Nostri vero quomodo ludibrii notas effugiunt, cum maiori tumultu et aegriori sollicitudine, et ampliori sumptu, solemne bellum credant bestiis indicendum? Eas tamen mitius prosequuntur, cum quibus humanum genus iustas, earum exigente malicia, exercet inimicitias. Lupus, vulpes, ursus, et quaecunque fera nocentior [Ed. Paris., notior.] est, in aliarum quiescit occasu, et solitam exercere malitiam, in venatorum facie non veretur. Fertur Annibal occidisse Romanum, qui mandato eius, singulari certamine percusserat elephantem, dicens eum indignum vita, qui cogi potuerat cum bestiis dimicare; licet verius sit eum ex invidia noluisse captivum inauditi triumphi gloria illustrari, et infamari bestias, quarum virtute gentibus terrorem incusserat.
10 Quomodo ergo dignus est vita, qui nihil aliud novit in vita, nisi vanitatis studio saevire in bestias? Quos vero species illa venationis oblectat, ut aves avibus insequantur, si tamen hoc genus aucupii venationi censeas adnectendum, mitiori quidem vexantur insania, sed non impari levitate. Venatica tam terrestris quam aeria quanto solidior, tanto fructuosior est.
11 Auctorem occupationis suae ab antiquis historiis Ulixem proferunt, qui primus, excisa Troia, armatas aves attulit Graeciae, quas suavi quadam et grata admiratione videntium, in cognati generis exitium animavit. Isti quidem magno se tuentur iudice, et Qui mores hominum multorum vidit et urbes. (Hor. Ars poet.) cuius providentia nullis potuit insidiis supplantari, cuius tendiculas nemo hostium indemnis evasi, cuius denique inermis militia ulterius promovit Gracorum gloriam, quam mille ratium armata multitudo. Sed et ipse huius exercitii Circem laudat auctorem, quae carminibus et poculis humanas mentes dicitur immutasse, eo quod arte verborum, et rerum gratia alliceret mentes hominum, et suae voluntati conformes in usus quoslibet transformaret. Graecis itaque propinata sunt suspectae venena voluptatis; sed ea cum prudens gustasset Ithacus, noluit bibere, ne sub domina meretrice turpis et excors vivere cogeretur.
12 Verum quia sapientia rerum omnium novit usum, providit vir circumspectus, finitis laboribus et erroribus, cum eum pudica Penelope, et affectus Telemachi non agnosceret revertentem, quomodo damna sociorum, quos tanti exsilii dispendium tulerat, Graeciae compensaret. Admiranda fuerat fides canis, cui soli in tanta familia, nec viginti annorum curricula, memoriam domini, quin redeunti applauderet, abstulerunt, nisi de eius laude, canibus venatorum gratia ulterius resultaret.
13 Novi tamen studii Telemachum suum vivere praecepit expertem, illis solis dicens allata esse novae voluptatis solatia, qui amissis parentibus Troiani belli damna sentirent. Unde et artem infructuosam esse coniicio, quam ab unico filio tantus vir studuit sequestrare. Quod vel ex eo mecum coniicies, quod deterior sexus in avium venatione potior est.
14 In quo poteras naturam arguere, nisi nosces quia deteriora semper proniora sunt ad rapinam. Inanis etenim est et admodum laboriosa, et quae damna sumptuum, nunquam successuum utilitate compenset. Licet plurimi venationem exerceant, ut sub eo praetextu sumptus faciant parciores, domi rarius, saepius in mensa aliena, multitudinem vitant, dum silvas, saltus, lacusque circumeunt, pannis induti vilioribus, frugalioribus contenti cibis, dum consortes et famulos, quos macerat ieiuniorum inedia, et tormenta nuditatis affligunt, quosque labor immoderatus exhaurit, voluptatis aut potius vanitatis imagine consolentur. Eo denique tempore primum captivantur Athenae, quo interdictae venationis edictum censuerunt esse solvendum, et artem utriusque venationis cum exercitio publice admittendam.
15 Fertur vates Mantuanus interrogasse Marcellum, cum depopulationi avium vehementius operam daret, an avem mallet instrui in capturam avium, an muscam informari in exterminationem muscarum. Cum vero quaestionem ad avunculum retulisset Augustum, consilio eius praeelegit ut fieret musca, quae ab Neapoli [Ed. Paris., Aeneapoli.] muscas abigeret, et civitatem a peste insanabili liberaret.
16 Optio quidem impleta est; unde liquet privatae voluptati cuiusvis praeferendam esse multorum utilitatem. In semiviri Chironis antro (si Graecis per omnia creditur) est institutus Achilles lyrae modis et citharae, et inde traductus ad silvas in strage ferarum, caedibus et foedo victui assuescens, reverentiam naturae timoremque mortis abiecit. Quid quod Bacchus eumdem habuit nutritorem? Nempe qui his studiis aut desidiis insistunt, semiferi sunt, et abiecta potiore humanitatis parte, ratione morum prodigiis conformantur.
17 A levitate siquidem ad lasciviam, a lascivia ad voluptatem, et cum induruerint, ad flagitia et quaevis illicita pertrahuntur. Quaeruntur otia post labores, fomes hilaritatis gratior est, si dura praecesserint, reficiuntur avidius quae exinanita fuerint plurimum. Venatores omnes adhuc institutionem redolent Centaurorum.
18 Raro invenitur quisquam eorum modestus aut gravis, raro continens, et, ut credo, sobrius nunquam. Domi quippe Chironis habuerunt, unde haec discerent. Caveri namque iubentur conviva Centaurorum, a quibus sine cicatrice nemo revertitur. Quod si historiis, quas suis poetae decoloravere figmentis, fides subtrahitur: illi utique credi necesse est, quae ex eo quod scripta est Dei digito, irrefragabilem apud omnes gentes sortita est auctoritatem.
19 Primus ergo ponitur Nemrod robustus venator contra Dominum. Eum reprobum fuisse non ambigis, quem omnium doctorum turba condemnat. Traditur hic in tantam elationis erupisse vecordiam, ut non vereretur iura temerare naturae, cum consortes conditionis et generis, quos ingenuos illa creaverat, hic addiceret servituti. Tyrannidis ergo fastigium in contumeliam Creatoris a venatore incipiens, alium non invenit auctorem, quam eum qui in caede ferarum, et volutabro sanguinis, Domini contemptum didicisset.
20 Coepit enim potens esse in terra. Sic namque scriptum est: Eo quod non exspectaverit, ut acciperet a Domino potestatem. Principium regni eius Babylon, dilatatusque est in terram Sennaar, ubi cum tota terra esset unius labii, eorumdemque sermonum, in coelum erecta est turris Babel, habens lateres pro lapidibus, bitumen pro caemento, non habens in fundamento petram; cuius singulari soliditate structa, omnis aedificatio in Domino convalescit.
21 At improba temeritas ab unitate praecisa, linguarum succidit unitatem, et prima confusionem meruit, quae in se quam in Deo maluit gloriari. Exivit ab hoc proverbium. Quasi Nemrod robustus venator coram Domino, forte quia tantae elationis in se exstitit, ut nec recentis poena diluvii posset instrui, quin in oculis Domini superbiret, et obsequium quod ab homine Domino debebatur, sibi contumaciter usurparet; cum constet quod confusionem linguarum diluvium antecessit.
22 Babylon, quidem calice aureo universam carnem inebriat, et adversus Hierusalem, quae sursum est, castra construit procul dubio peritura, quibus quisquis militiam praestat. perpetua sanctorum maledictione damnatur Esau quoque venationem exercuit, et benedictione paterna meruit defraudari. In silvis collegit esuriem, ut immoderato aestu lenticulam concupiscens, praerogativam primogenitorum exiguo pretio et vili distraheret: et iugum servitutis haereditariae transmisit in posteros, ut ditioni minoris, qui domi degebat, colla supponerent.
23 Fruticantibus pilis horrebant manus, nec enim lenis esse poterat tactu, silvestris moribus, cultumque vestis pretiosae domi reliquerat, qui assiduo venatu virtutis abiecerat indumentum. Fraternum sanguinem sitiebat, et se ab eo, quem sibi divina gratia de paterna benedictione praelatum noverat, placatus ante muneribus, non est veritus adorari.
24 Venationis aeriae auctorem iactitant fuisse Machabaeum, qui maioribus occupatus huius voluptatis, ut creditur, vitam duxit exortem. Egregie siquidem bella gessit, fratribus restituit libertatem, leges erexit, caeremonias innovavit, inundavit sancta, templi faciem, unde sibi credebat provenisse victoriam, coronis aureis decoravit, nullosque illius in actus subrepsit, partemque tulit sibi nata voluptas.
25 Postremo pro salute fratrum fusus in acie, germanos legitimi belli reliquit haeredes. Ab aetate prima cui rationis legem natura praescripserat, inspice patriarchas, data lege transi ad duces, procede ad iudices, ad reges progredere, percurre seriem prophetarum, fidelis populi officia et studia perscrutare, quos in serie Veteris Instrumenti legis exercuisse venaticam? Nempe Idumaeos, et Ismaelitas, et gentes quae Dominum nesciebant. Ubi sunt (inquit propheta, aut si mavis, dum tamen in spiritu, notarius prophetae) qui in avibus coeli ludunt? [Baruch III, 17.] Ac si tacita subiectione pronuntiet eos, quorum vita iocus est.
26 Suis evanuisse cum avibus, eosque subiecta pronuntiatione ad inferos descendisse commemorat. Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi, maiores tuos, et dicent se nusquam sanctum legisse venatorem. Quod si nomini venatorum de prophetica promissione blandiaris, qua se venatores missurum Dominus pollicetur, qui de umbrosis et excelsis venentur erroneos, bestialium vitam noveris increpari, non commendari venantium vanitatem. Nec te Placidus, vel Eustachius martyr quidem insignis, quem de pia, non tamen canonica scriptura venantem asseris a Domino visitatum, nimis demulceat, nisi forte persecutorum Ecclesiae rabiem laudas, eo quod inde ad apostolatum vocatus est Paulus, et inter alios factus est egregius Evangelii praedicator.
27 Sed fuerint viri illustres, Alexandri forte, vel Caesares, venatui dediti; nunquid philosophi, aut aliqui sapientes in populo? Nunquid Socrates, Plato, Aristoteles, Seneca, Soranus, aut qui totius non urbis, sed orbis evacuavit miracula, omnium in se admirationem sapientia et virtute convertens, Archytas Tarentinus? Ut redeamus ad nostros, qui et veritate doctrinae, virtutis exemplo, et fidei auctoritate praecellunt, quos Augustinos, Hieronymos, Laurentios, Vincentios, quos denique de toto coetu Patrum vexationis huius agitavit insania? Nostrorum quoque temporum luctuosis instruimur exemplis, ab huiusmodi inquietudine temperare, cum proceres nostros inter venandum veris variisque miraculis, indignatio divina percusserit, bestialemque saepe invenerint exitum vitae, qui dum licuit bestialiter vixerant.
28 Regibus quoque ipsis manus Domini non pepercit, et in malitiam eorum condignam et gloriosam exercuit ultionem. Non equidem eorum nomina, vel exempla ex inopia reticentur, nisi ex ea forte quam parit copia, sed ne mentes lugentium adhuc immoderato dolore sauciatas, recentium refricatione vulnerum, gravius ulceremus.
29 Domestica namque sunt exempla quam plurimis. In tantam vero quidam huius vanitatis instinctu erupere vesaniam, ut hostes naturae fierent conditionis suae immemores, divini iudicii contemptores, dum in vindictam ferarum, imaginem Dei exquisitis suppliciis subiugarent. Nec veriti sunt hominem pro bestiola perdere, quem Unigenitus redemit sanguine suo.
30 Quae ferrae naturae sunt, et de iure occupantium fiunt, sibi audet humana temeritas, inspiciente Domino, vindicare, et idem iuris in omnibus ubicunque sint statuit, ac si claustri sui indagine universa cinxisset. Quodque magis mirere, pedicas parare avibus, laqueos texere, allicere modis, vel fistula, ac quibuscunque insidiis supplantare, ex edicto saepe fit criminis, et vel proscriptione bonorum mulctatur, vel membrorum punitur salutisque dispendio.
31 Volucres coeli et pisces maris communes esse audieras, sed haec fisci sunt, quas venatica exigit ubicunque volant. Manum contine, istarum abstine, ne et tu in poenam laesae maiestatis, venantibus cadas in praedam. A novalibus suis arcentur agricolae, dum ferae habeant vagandi libertatem. Illis ut pascua augeantur, praedia subtrahuntur agricolis sationalia, insitiva colonis, compascua armentariis et gregariis, alvearia a floralibus excluduntur, ipsis quoque apibus vix naturali libertate uti permissum est.
32 Deus bone, quod oestrum, et caeteras pestes, quae non feras, sed delicias potentum exagitant, toto potentatu suo non possunt abigere, cum et culex in ultionem hominis armatus, acrimoniae suae aculeos in feras recte exorceat. Sic si hic fueris, in annos cogeris sata redimere vel amittere. Elige utrum mavis de aequissimo iure Quiritum, rerum vel salutis utrobique dispendium imminet.
33 Si venatorum quispiam pertranseat fines tuos, ei, quae domi habes, incunctanter et reverenter expone, quodque domi non est, et habet vicinus, in usus illius eme, ne ex edicti licentia tua auferat vel invito, et de irreverentia et contemptu cogaris in centuria aut foro praesidis vel proconsulis, aut fortasse in concilio, laesae maiestatis reddere rationem.
34 Protenditur etenim patrimonium fisci, dum de alieno quacunque ratione familia sumptum facit. Verum ne venaticam et alias curialium nugas, non tam iudicio quam odio stylus persequi videatur, eam indifferentibus connumerandam facile libensque consentio, nisi quia immoderato voluptatis incursu, virilem animum concutit, et fundamentum subvertit rationis. Non tamen ob hoc erit usquequaque culpabilis, cum et vinum, quod inebriat, subversionis culpam retorqueat in bibentem, et senex saepe non tam aetatis, quam suo vitio, sensum proferat puerilem. Potest igitur venatica esse utilis et honesta; sed ex loco, tempore, modo, persona et causa.
35 Persona namque venustat studium, dum suo insistit officio et non praeripit alienum. Nec est quod quemquam magis deceat, quam quod officio cuiusque magis accommodum est. Praeclare siquidem ait ethicus, singularum personarum decora describens: 'Id unumquemque decet maxime, quod est cuiusque maxime.
36 ' Quid ergo mihi et tibi cum venatoris professione? Sua namque neglecta turpissimum est, quemque studiosius in aliena versari. Quid ei cum privato et rusticano fortasse studio, qui publicae auctoritatis insignibus fulget? Ducem sequatur populus, doctor seminet disciplinam, iudex coerceat delinquentes, studiosos remuneret indulgentia potestatis, privati minoribus occupentur; honestioribus ingenui, vilioribus servilis conditio mancipetur; Nam quod turpe bonis Seio Titioque, decebit Crispinum.
37 Sic utique cum multa sint eiusdem corporis membra, non omnia eidem actui serviunt, sed sua sunt officia singulorum. Qui ergo tuum venatori non cedis, cur illius usurpas officium? Nonne reputabis indignum, si ad regnum vel ad pontificium venator aspiret? Equidem indignius est, si ab alterutro fastigio ad venatoris carnificium vel sordes prolabaris.
38 Innatus etenim amor boni semper quaerit ascensum; econtra fomes vitii sponte sua vergit ad casum. Causa quoque actum poterit decorare, si aut necessitate subsistat, aut vigeat utilitate, aut honestate splendescat, cum ex affectu mentis, tota valeat substantia operis colorari. 'Affectus etenim tuus, ut ait sapiens, operi tuo nomen imponit.
39 ' Inculpabiliter ex sancti patris mandato venatum profectus est Esau, ut et patris satiaret esuriem, et promissam benedictionem impensi merito obsequii obtineret. Si enim sine culpa exerceri non posset, nequaquam tantus patriarcha ad opus illius misisset filium, quem benedictionis gratia in caput gentium constituere disponebat. Sed forte mora traxit ad se periculum, quia diutius licito, in opere tamen licito, ex prava consuetudine et immoderato amore morabatur.
40 Nulla tamen versatur in culpa qui, urgente stimulo necessitatis, non reprobati studii exercitio vitam cogitur exhibere. Qui otii inertiam vitant, qui gerendis negotiis disponunt membra dum laboribus assuescunt, qui vitiosam corporis fugiunt molem, servata in omnibus dignitate personae, iustae reprehensionis non patiuntur aculeos.
41 Opus enim non ex se, sed ex causa fit crimen. Nec aliqua virtutis ostentatione clarescit, cui voluptas originem praebet: noverca siquidem virtutis est. Non illam dico quam parit pax, patientia, benignitas, longanimitas, gaudium in Spiritu sancto; sed quae amica epulis, potationibus, conviviis, modulationibus et ludis, cultibus operosius exquisitis, stupris et variis immunditiis, animos etiam graviores effeminat, et quodam naturae ludibrio molliores et corruptiores facit esse viros quam feminas.
42 Tempus quoque venandi culpam extenuat, actumve commendat. Sit autem hic tempus ut in locis quam pluribus invenitur, ex eo opportunitas gerendorum. Fit ergo intempestiva venatio, vel ex religionis cultu, vel ex natura rerum, vel ex debito officii, quod vel praetermitti, vel aliis occupationibus postponi non debet.
43 Sed de his hactenus quia non venaticam tradere, sed de curialium nugis nugari propositum est. Loci quoque ratio habenda est, scilicet ut in suo, vel communi, vel publico, licita exerceatur venatio, dum tamen consortibus non irrogetur, iniuria, et locus celebritate sui aut reverentia ab his inquietationibus non eximatur.
44 Qui enim in aliena temeraria usurpatione irruit, laqueis iuris tenetur ad poenam. Is vero modus laudabilis est, cum moderatione adhibita prudenter, et si fieri potest, utiliter exercetur, ut mandato comici acquiescas: 'Ne quid nimis.' Nam et Insani sapiens nomen feret, aequus iniqui, Ultra quam satis est virtutem si petet ipsam Nihil autem turpius est quam in risum contuentium ora laxare, dum non discendi proposito, vehementius insistis arti, quam nescias, ut si linguam quam non noveris, facetus attentes.
45 Sunt vero personae, quae non modo ab hoc, sed ab aliis quibusdam, utpote levioribus et voluptuosis studiis, in perpetuum submoventur, ut qui in sacris ordinibus constituti, et qui gerunt amplissimos magistratus. Quod enim in aliis futurum erat levioris culpae, hoc in istis saepe fit criminis. Et quidem semper maiora sunt quae celebratos contractus rescindunt, quam quae impediunt contrahendos.
46 Porro de virtute, et veritate canonum, venatica clientulis suis non modo claudit ascensum; sed summi sacerdotii gradum adimit iam adeptum. Praeclare illud ut multa fertur dixisse Themistocles: 'Magistratus a ludis et quibuscunque levioribus esse arcendos, ne respublica ludere videatur, defectumque sui, relicta gravitate, pronuntiet.
47 ' Si tamen maioribus, quod quidem rarum est, eos exoccupari contigerit, in annis adolescentiae, ex dispensatione aetatis permittuntur aliquid subtrahere gravitati, et in se clementiores esse, quod maturitatis processu, reipublicae utilitati compensent Haec ille: 'Et utinam audiretur a nostris, ut saltem in provectiori aetate, nugis suis reipublicae seria anteferrent!
48 ' Tunc etenim totum reipublicae corpus roboris sui integritate vigebit, tunc optimae compositionis specie venustabitur, et elegantis pulchritudinis decorem induet, si Singula quaeque locum teneant sortita decenter (Hor. Ars poet., 92.) si fuerit officiorum non confusio, sed distributio. Hoc ita si optimam vivendi ducem naturam sequimur. Sed nunc quod medicorum est Promittunt fabri, medici fabrilia tractant, (ID., Ep. II, I, 116.) et officium praesidendi a venatoribus et humilioribus officiis aut etiam maleficiis mutuatur; et privatorum temeritas aut disciplinae ignorantia, se audet publicis officiis immiscere.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 > > 6 > 1 > 57 > 27 > 56 > 4