monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, II. <<<     >>> IV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, Caput III. [Distributio officiorum, ex politica constitutioneveterum.]

1 Philosophi gentium, iustitiam, quae politica dicitur, praeceptis et moribus informantes, cuius merito respublica hominum subsistit et viget, unumquemque suis rebus et studiis voluerunt esse contentum, urbanis et suburbanis, colonis quoque vel rusticis sua singulis loca et studia praescribentes. Sollicitudo singulorum et omnium utilitati publicae serviebat. Naturae, laboris, et industriae fructum unusquisque recipiebat ex merito.
2 Nemo quod esset alterius usurpabat, manente in omnibus individuo charitatis affectu. Primus quidem et medius urbis locus Areopago cessit, unde ad singulas professiones, prout ratio cuiusque officii exigebat, dispositione congrua institutas, officiorum iura quasi quidam salutis et vitae rivuli derivarentur. Porro in his venandi ars officium vix permittitur accedere ad suburbanos; cum venatores ut agricolae caeterique incolae rurum, ab urbibus nobiliorumque coetu longius arceantur.
3 Omnino enim iniquum est nobiliora ingenia studiis dehonestari minoribus, et eos, quos ardua et graviora manent officia, voluptatis aut vanitatis occupationibus agitari. Unde si licenter exerceatur venatio, artificium vel officium; si contra, levitatem eam esse aut malificium censuerunt, edicto punientes eos, qui eam contra officium usurparent.
Ioannes Saresberiensis HOME