| 1 | Alienum profecto est, quod ratio naturae vel officii non inducit, si tamen interdum recte dicitur alienum, quod rectius fuerat semper fuisse nullius. Quae vero naturae sunt, peraeque sunt omnium; quae officii, sua sunt singulorum. Aliud itaque ex officio, aliud ex natura: licet naturae vis ex officio debeatur. Parricidii siquidem species est, impugnare iura naturae, et sacrilegii instar, parentis leges evacuare, et matri omnium honorem debitum non referre. |
| 2 | Quod tamen ratio ex honestis causis admittit, non est simpliciter alienum. Si modesta forte iucunditas, vel utilitas subest, et nemini noceatur, (hoc etenim non adversatur officio vel naturae;) sin autem impugnat alterutrum, statim est et simpliciter alienum, et usquequaque non licet. Huius itaque contrectatio semper est, aut erroris aut criminis. |