Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, Caput I. [Quid maxime noceat fortunatis.]
| 1 | Inter omnia quae viris solent obesse principibus, nihil perniciosius esse arbitror, quam quod eis fortunae blandientis illecebra aspectum subtrahit veritatis, dum divitias suas et delicias congerit mundus, quibus delicati sensus pruriginem vicissim refovet, et accendit, ut animus multiplici lenociniorum fraude captus, quadam alienatione sui, ab interiore bono deficiens, per exteriora mendacia variis concupiscentiis evagetur. |
| 2 | Noverca siquidem virtutis prosperitas, beatulis suis sic applaudit, ut noceat: et infelici successu sic in via fortunatis obsequitur, ut in fine perniciem operetur, convivis suis ab initio propinans dulcia, et cum inebriati fuerint, lethale virus miscet, et si quid deterius est: quo specie sui clarescit amplius, eo stupentibus oculis densiorem infundit caliginem. |
| 3 | Invalescentibus ergo errorum tenebris, veritas evanescit, et virtutum radice succisa, seges germinat vitiorum, lumen rationis exstinguitur, et totus homo casu miserabili fertur in praeceps. Sic rationalis creatura brutescit, sic imago Creatoris quadam morum similitudine deformatur in bestiam, sic a conditionis suae dignitate degenerat homo, vanitati similis factus, eo quod ex honore collato intumuit, et a tumore perdidit intellectum. |
| 4 | Quis enim eo indignior, qui sui ipsius contemnit habere notitiam? qui tempus, quod parca manu datum est, ad mensuram in usum vitae, et solum reparari non potest, usuraria quadam accessione et poenali repetendum in vitae dispendia prodigit, et in contumeliam auctoris effundit? Quid eo brutius, qui ex defectu rationis, et impulsu libidinis, dimissis propriis, aliena negotia curat, et non modo negotiis, sed et alienis otiis iugiter occupatur? |
| 5 | Quid eo bestialius, qui omisso officio, de media nocte surgit, ut sagacitate canum, venatorum industria, studio commilitonum, servulorum fretus obsequio, temporis et famae iactura, rerum laborisque dispendio, de nocte ad noctem pugnet ad bestias? |