monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 3 > 11 > 12 > 10 > 14 > 2 > 6 > 1 > 9 > 4 > 8 > 5 > 7 > 2 >
>>> Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, I.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, PROLOGUS.

1 Iucundissimus cum in multis, tum in eo maxime est litterarum fructus, quod omnium interstitiorum loci et temporis exclusa modestia, amicorum sibi invicem praesentiam exhibent, et res scitu dignas situ aboleri non patiuntur. Nam et artes perierant, evanuerant iura, fidei et totius religionis officia quaeque corruerant, ipseque recti defecerat usus eloquii, nisi in remedium infirmitatibus humanae, litterarum usum mortalibus divina miseratio procurasset. Exempla maiorum, quae sunt incitamenta et fomenta virtutis, nullum omnino corrigerent aut servarent, nisi pia sollicitudo scriptorum, et triumphatrix inertiae diligentia, eadem ad posteros transmisisset.
2 Siquidem vita brevis, sensus hebes, negligentiae torpor, inutilis occupatio, nos paucula scire permittunt: et eadem iugiter excutit, et avellit ab animo fraudatrix scientiae, inimica et infida semper memoriae noverca, oblivio. Quis enim Alexandros sciret aut Caesares, quis Stoicos aut Peripateticos miraretur, nisi eos insignirent monumenta scriptorum?
3 Quis apostolorum et prophetarum amplexanda imitaretur vestigia, nisi eos posteritati divinae litterae consecrassent? Arcus triumphales tunc proficiunt illustribus viris ad gloriam, cum ex quibus causis, et quorum sint, impressa docet inscriptio. Liberatorem patriae, fundatorem quietis, tunc demum inspector agnoscit, cum titulus triumphatorem, quem nostra Britannia genuit, indicat Constantinum.
4 Nullus enim constanti unquam gloria claruit, nisi ex suo, vel scripto alieno. Eadem est asini, et cuiusvis imperatoris post modicum tempus gloria; nisi quatenus memoria alterutrius, scriptorum beneficio prorogatur, Quot et quantos arbitraris fuisse reges, de quibus sermo nusquam est, aut cogitatio? Nihil ergo consiliosius est captatoribus gloriae, quam litteratorum et scribentium maxime gratiam promereri.
5 Inutiliter enim eis geruntur egregia, perpetuis tenebris obducenda, nisi litterarum luce clarescant. Quidquid favoris aut praeconiorum aliunde contrahitur, perinde est, ac si Echo, quam audis in fabulis, plausus excipiat theatrales; desinit enim cum coeperit. Ad haec in dolore solatium, recreatio in labore, in paupertate iucunditas, modestia in divitiis et deliciis, fidelissime a litteris mutuatur.
6 Nam a vitiis redimitur animus, et suavi et mira quadam, etiam in adversis, iucunditate reficitur, cum ad legendum vel scribendum utilia, mentis intendit acumen. Nullam in rebus humanis iucundiorem, aut utiliorem occupationem invenies: nisi forte divinitus compuncta devotio orando divinis insistat colloquiis, aut corde per charitatem dilatato, Deum mente concipiat, et magnalia eius apud se quasi quadam meditationis manu pertractet.
7 Experto crede, quia omnia mundi dulcia his collata exercitiis, amarescunt; eo quidem magis, quo cuique sensus integrior, et ratio incorrupta iudicii purioris viget acumine. Noli ergo mirari, quare aliquem gradum scalae, quae nunc sola novit ascensum, prout quemquam monuisti, non ascendo. Quare maioribus me non ingero curiis, cum tibi etiam Isocratis responsurus sum verbo: qui interrogatus ab amicis, quare non in forensibus negotiis versaretur, respondit: Quae locus hic callet, ego nescio; quae ego calleo, locus hic nescit.
8 Ego enim contemno quae illi aulici ambiunt, et quae ego ambio illi contemnunt. Mirare magis quare non praecido, aut rumpo funem, si alias solvi non potest, qui me in curialibus ungis tandiu tenuit, et tenet adhuc tantae obnoxium servituti. Iam enim annis fere duodecim nugatam esse taedet, et poenitet me longe aliter institutum, et quasi sacratioris philosophiae lactatum uberibus, ablactatumque decuerat ad philosophantium transisse coetum, quam ad collegia nugatorum.
9 Et te quidem sentio in eadem conditione versari, nisi quia rectior et prudentior, si facis quod expedit, stas semper immotus in solidae virtutis fundamento, nec agitaris arundinea levitate, nec deliciarum sectaris mollia, sed ipsi, quae mundo imperat, imperas vanitati. Unde cum tibi diversae provinciae congestis meritarum laudum praeconiis, quasi arcum erigant triumphalem: ego vir plebeius stridente fistula inculti eloquii.
10 librum hunc ad honorem tuum, velut lapillum in acervo praeconiorum tuorum conieci; sciens quia sicut non habet, unde placeat ex vetustate, sic ex devotione scribentis non poterit displicere. Nugas pro parte continet curiales, et his magis insistit quibus urgetur magis. Pro parte autem versatur in vestigiis philosophorum; quid in singulis fugiendum sit, aut sequendum, relinquens arbitrio sapientis.
11 Et quia ne laedant aliquem, eum oportuit conveniri, in quo nihil nugatorium possit argui: te virorum nostrae aetatis elegantissimum decrevi convenire, et quae videntur in mei similibus arguenda describere. Sic enim cum ineptias suas lector vel auditor agnoscet, illud ethicum reducet ad animum, quia 'mutato nomine de se fabula narratur,' praecipue cum omnes noverint quantis tu serietatibus iugiter occuperis.
12 Sic dum alios docet Seneca suum monet Lucilium. Ad Oceanum et Pammachium scribit Hieronymus, et aliorum plerumque castigat excessus. Quisquis autem blandientis causatur ineptias, negotium cum tempore metiatur, et quod sapientis est, ex causis dicendi dicta diiudicet. Si quid autem cuipiam asperius sonat, non in se quidquam dictum noverit, sed in me ipsum, et similes mei, qui mecum cupiunt emendari; aut in eos, qui collapsi in fata, omnem reprehensionem aequanimiter ferunt.
13 Novi enim quia nulli gravis percussus Achilles: et praesens aetas corrigitur dum praeterita suis meritis obiurgatur. Sic dum corrigat Horatius, etiam servis, ut Decembri libertate utantur, indulget. Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico Tangit, et admissus circum praecordia ludit.
14 Quae vero ad rem pertinentia a diversis auctoribus se animo ingerebant, dum conferrent, aut iuvarent, curavi inserere, tacitis interdum nominibus auctorum; tum quia tibi, utpote exercitatio in litteris, pleraque plenissime nota esse noveram; tum ut ad lectionem assiduam magis accenderetur ignarus. In quibus si quid a fide veri longius abest, mihi veniam deberi confido, qui non omnia, quae hic scribuntur, vera esse promitto; sed sive vera, seu falsa sunt, legentium usibus inservire.
15 Neque enim adeo excors sum, ut pro vero astruam, quia pennatis avibus quondam testudo locuta est, aut quod 'rusticus urbanum murem mus paupere tecto' (Hor. Sat. II, VI, 8) susceperit, et similia; sed quin haec figmenta nostrae famulentur instructioni, non ambigo. Haec quoque ipsa, quibus plerumque utor, aliena sunt, nisi quia quidquid ubique bene dictum est, facio meum, et illud nunc meis ad compendium, nunc ad fidem et auctoritatem alienis exprimo verbis.
16 Et quia semel coepi revelare mentis arcana, arrogantiam meam plenius denudabo. Omnes ergo qui mihi in verbo aut opere philosophantes occurrunt, meos clientes esse arbitror, et quod maius est, mihi vindico in servitutem; adeo quidem ut in traditionibus suis se ipsos pro me linguis obiiciant detractorum. Nam et illos audo auctores.
17 Neque illum Alexandrum vidi, vel Caesarem: nec Socratem, Zenonemve, Platonem aut Aristotelem disputantes audivi; de his tamen et aliis aeque ignotis, ad utilitatem legentium retuli plurima. Cedo tamen ne videar contentione gaudere, et me officiosis fateor usum esse mendaciis, et si aliter aemulus non quiescit, quoniam et ego meum Cornificium habeo et Lanuvium, me mendacii reum esse consentio, qui scriptum novi, quia omnis homo mendax; adeo quidem, ut nec vastum pectus, turgidus venter, tumida facies et rubicunda, lingua procax, insulsa, et paratior mores corrodere alienos, quam corrigere suos, nostrum receperit Lanuvium.
18 Quis ipse sit, nisi ab iniuriis temperet, dicam, et plane cognoscet, quia inveteratum esse, plenam non confert, nec integram servat auctoritatem. Procedat tamen et publicet, arguat meum ratione vel auctoritate mendacium, et ego vel ad inimici vocem non refugiam emendari; imo et amicum ducam, qui meum castigabit errorem.
19 Si tamen et alicubi auctorum aliter quam scripserim, inveniatur, non ideo constabit me esse mentitum, cum in strategematicis historicos, qui frequenter ab invicem dissident, sim secutus, et in philosophicis academice disputans, pro rationis modulo, quae occurrebant, probabilia sectatus sum. Nec academicorum erubesco professionem, qui in his quae sunt dubitabilia sapienti, ab eorum vestigiis non recedo.
20 Licet enim secta haec tenebras rebus omnibus videatur inducere, nulla veritati examinandae fidelior, et, auctore Cicerone, qui ad eam in senectute divertit, nulla profectui familiarior est. In his ergo quae incidenter de providentia, et fato, et libertate arbitrii, et similibus dicta sunt, me academicum potius esse noveris, quam eorum quae dubia sunt, temerarium assertorem.
21 Scripturarum quoque testimoniis, ad commodum explanandae sententiae, quandoque usus sum; ita tamen, ut nihil fidei, aut bonis moribus inveniatur adversum; ac si sententias tam modernas, quam veteres, eadem incommutabilis veritas genuisset. Siquidem . . . . . . . . facies non omnibus una, Non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
22 (Ovid. Met. II, 13.)
23 Omnia vero tuo reservantur examini, ut tibi maior et iustior corrigendi, quam mihi scribendi gloria debeatur. Inaequalitas autem voluminum, variis est occupationibus ascribenda, quibus in curia sic distractus sum, ut vix aliquid scribere quandoque licuerit. Dum tamen Tolosam cingitis, ista aggressus sum, et me curialibus nugis paulisper ademi, illud volvens in animo, quia otium sine litteris mors est, et vivi hominis sepultura. Si quis ignotos auctores cum Lanuvio calumniatur aut fictos, redivivum Platonis Africanum Ciceroni somniantem, et philosophos Saturnalia exercentes, accuset, aut auctorum, nostrisque figmentis indulgeat, si publicae serviunt utilitati.
24 Praeterea lectori et auditori quanta possum devotione supplico, ut me Patri misericordiarum commendare dignentur, in orationibus suis; et erratibus meis, qui multiplicati sunt super numerum, veniam studeant obtinere. Nam et ego spero me participem esse omnium timentium Dominum: et corde et voce vicissim pro indulgentibus oro, ut actus et cogitationes nostras, omnipotens et miserator Deus emundet; et ne vitiorum rapiamur erroribus, spiritu suo mentes nostras illustrare dignetur magni consilii Angelus.
Ioannes Saresberiensis HOME



>>> Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 1, I.
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 3 > 11 > 12 > 10 > 14 > 2 > 6 > 1 > 9 > 4 > 8 > 5 > 7 > 2 >