Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 0
| 0 | ENTHETICUS IN POLYCRATICUM Auctor ad opus suum. |
| 2 | Si mihi credideris, linguam cohibebis, et aulae |
| 3 | Limina non intret pes tuus: esto domi. |
| 4 | Aspectus hominum cautus vitare memento, |
| 5 | Et tibi commissas claude libelle notas. |
| 6 | Omnia sint suspecta tibi, quia publicus hostis |
| 7 | Et maiestatis diceris esse reus. |
| 8 | Ignis edax, gladiusque ferox tibi forte parantur: |
| 9 | Aut te polluta subruet hostis aqua. |
| 10 | Cum tamen exieris, faciem velabit amictus, |
| 11 | Deformentque tuam pulvis et aura cutem, |
| 12 | Dextra ferat virgam, premat et sua mantica dorsum: |
| 13 | Trita tegant frontem pilea, pero pedem. |
| 14 | Sit gradus et cultus, habitus peregrinus eunti, |
| 15 | Non nisi barbariem barbara lingua sonet. |
| 17 | De Pictavorum dices te gente creatum, |
| 18 | Nam licet his lingua liberiore loqui. |
| 19 | Hospitiique fidem quaeres super omnia, quo sis |
| 20 | Tutus ab insidiis, quas tibi quisque parat. |
| 21 | Stultos, prudentes nimium, parvosque cavebis, |
| 22 | Et quos insignes garrula lingua facit. |
| 23 | Si quis amat verum, tibi sit gratissimus hospes, |
| 24 | Et quem delectat gloria vana, cave. |
| 25 | Iure patronatus illum cole, qui velit esse, |
| 26 | Et sciat, et possit, tutor ubique tuus. |
| 27 | Ergo quaeratur lux cleri, gloria gentis |
| 28 | Anglorum, regis dextera, forma boni. |
| 29 | Quaesitus regni tibi cancellarius Angli, |
| 30 | Primus sollicita mente petendus erit. |
| 32 | Hic est qui regni leges cancellat iniquas, |
| 33 | Et mandata pii principis aequa facit. |
| 34 | Si quid obest populo, vel moribus est inimicum |
| 35 | Quidquid id est, per eum desinit esse nocens. |
| 36 | Publica privatis qui praefert commoda semper: |
| 37 | Quodque dat in plures, ducit in aere suo. |
| 38 | Quod dat habet; quod habet, dignis donat: vice versa |
| 39 | Spargit; sed sparsae multiplicantur opes. |
| 40 | Utque virum virtus animi, sic gratia formae, |
| 41 | Undique mirandum gentibus esse facit. |
| 42 | Tardus ad hunc Samius si certet acumine mentis, |
| 44 | Indoctusque Plato, Varroque stultus erit. |
| 45 | Curio si certet verbis, vincetur ab ipso; |
| 46 | Victus, si certet, Quintilianus erit. |
| 47 | Huius nosse domum non est res ardua; cuivis, |
| 48 | Non duce quaesito, semita trita patet. |
| 49 | Nota domus cunctis, vitio non cognita soli |
| 50 | Lucet, ab hac lucem dives, egenus, habent. |
| 51 | Illa patet miseris, patet et domus illa beatis, |
| 52 | Hic patre laetatur advena quisque suo. |
| 53 | Cum reserata semel fuerit tibi ianua, currens |
| 54 | Ad thalamum domini progrediere tui. |
| 55 | Exspecta dum turba fluat, quae fervat in aula, |
| 56 | Fessaque sint domini membra fovenda toro. |
| 57 | Accedes, vultum mutabis mantica nugas, |
| 58 | Excutiat; peregre nunc peregrinus eat. |
| 60 | Non tamen ostendas, oculos quod principis urat, |
| 61 | A quo tota tibi vita, salusque datur. |
| 62 | Si facies illi tua displicet, unde placebit? |
| 63 | Eius in arbitrio, iusque favorque manent. |
| 64 | Quod prohibet fieri, scelus est: quod praecipit, aequum, |
| 65 | Iuraque pro placito stantque caduntque suo. |
| 66 | Huic quae sola placet, sola virtute placebis, |
| 67 | Quae tibi, si desit, caetera cuncta nocent. |
| 68 | Iura colit, pacem statuit, fundatque quietem, |
| 69 | Et tumidos hostes mente manuque domat. |
| 70 | Sed seu iura vocent, seu fulminet ensis in hostes, |
| 71 | Non nisi sancta gerit, non nisi sancta probat. |
| 72 | Confer ei quoscunque duces, quoscunque potentes, |
| 74 | Plebs erit hoc viso maxima turba ducum. |
| 75 | Si reges videas, quid ad hunc nisi rustica turba? |
| 76 | Et bene, si dici rustica turba queunt. |
| 77 | Particulamque tui praemonstrans, experiere |
| 78 | Quae maneat totum gratia, vel quis honor. |
| 79 | Si placet haec, totus poteris fortasse patere. |
| 80 | Sed si displiceat, caetera claude toga. |
| 81 | Verba salutantis sint prima; subinde facetus |
| 82 | Te dabis obsequiis, hospitiumque petes. |
| 83 | Non gravis hospes eris, potuque ciboque verendus |
| 84 | Sufficiet vestis non pretiosa tibi. |
| 86 | Non oneraris equis, phaleras nec poscis equorum, |
| 87 | Nec te servorum copia magna premit. |
| 88 | Sufficiet vel sola domus, visusque patroni, |
| 89 | Eius et alloquio, consilioque frui. |
| 90 | Curia quid possit, quid speret plebs, ubi regni |
| 91 | Vires, una domus sola docere potest. |
| 92 | Si develatam faciem monstraverit, aut non |
| 93 | Perstringat visum cassibus ille tuum, |
| 94 | Quid sapiens stulto differt, quid paupere dives, |
| 95 | Quid misero felix? si sapis ecce vides. |
| 96 | Si fuerit laetus, oculos auresque libenter |
| 97 | Exponet nugis forsitan ille tuis. |
| 98 | Sic igitur nugas sparges, ne taedia gignant, |
| 99 | Quae rebus laetis sunt inimica nimis. |
| 100 | Si iubet ut nugas agites, nugare decenter: |
| 102 | Nam sibi per nugas seria credet agi. |
| 103 | Utilibus nugas, sic aptes seria ludis, |
| 104 | Ut tibi sit gravium nulla timenda manus. |
| 105 | Si iubet ut taceas, statua taciturnior esto, |
| 106 | Nec redimas signis verba negata tibi. |
| 107 | Cum satiatus erit, vel cum maiora vocabunt, |
| 108 | Ora conductus detur ut inde tibi. |
| 109 | I citus, atque redi; ne quorum carpere nugas |
| 110 | Ausus es, infligant tela, necemque parent. |
| 111 | Unum discedens secreta profer in aure: |
| 112 | Quidquid agant alii, tu memor esto tui. |
| 113 | Quaeque caro fenum, flos feni, gloria carnis, |
| 114 | Haec nihil est: nihilo quid minus esse potest. |
| 115 | Munera fortunae, viscata puta vitiorum |
| 116 | Semina, sunt scelerum pabula, mortis iter. |
| 118 | Sunt laquei, sunt insidiae, sunt toxica mortis, |
| 119 | Quam non effugient, quos dea caeca colit. |
| 120 | Quod fortuna dedit, et quod dabit, est alienum, |
| 121 | Auferet hoc totum, cum volet illa, tibi. |
| 122 | Retia pennatis nequeunt praevisa nocere, |
| 123 | Tu quaecunque vides, retia mentis habe. |
| 124 | Retia sunt quaecunque vides, hominemque ligatum |
| 125 | Ad miseram mortem per mala quaeque trahunt. |
| 126 | Forsitan, unde tibi datur haec audacia? quaeret, |
| 127 | Dices nil metuens, omnia tutus agit. |
| 128 | Omnia tutus agit, quem nec spes, nec timor angit, |
| 129 | Cui mala nulla placent, omnia tutus agit. |
| 130 | Hispana rediens, aut Vasconis utere lingua, |
| 131 | Sed tamen in verbo plus gravitatis habe. |
| 133 | Indue sic linguam, sic vestes indue gentis, |
| 134 | Salva sit ut morum regula, salva fides. |
| 135 | Pendeat ex humeris crux aenea, sit coma tetra, |
| 136 | Hispida caesaries, barba recisa parum. |
| 137 | Sitque gravis vultus, sint frons oculique pudici, |
| 138 | Insontesque manus, pauper amictus erit. |
| 139 | Dum tibi conductus fuerit, securior ibis, |
| 140 | Et via sit pedibus quaelibet apta tuis. |
| 141 | At si defuerit, longas protende diaetas, |
| 142 | Contineatque pedes publica strata tuos. |
| 143 | Nusquam divertas, ne quis te laedat euntem. |
| 144 | Nugarumque luat garrula lingua notas. |
| 145 | Omnia, si nescis, loca sunt plenissima nugis; |
| 146 | Quarum tota cohors est inimica tibi. |
| 147 | Ecclesia nugae regnant, et principis aula; |
| 149 | In claustro regnant, pontificisque domo. |
| 150 | In nugis clerus, in nugis militis usus; |
| 151 | In nugis iuvenes, totaque turba senum. |
| 152 | Rusticus in nugis, in nugis sexus uterque; |
| 153 | Servus, et ingenuus, dives, egenus, in his. |
| 154 | Accelera gressus, cauto diplomate pergens |
| 155 | Ad mare, quo Morini littora nostra petunt. |
| 156 | Hospitium tandem sera cum nocte subibis, |
| 157 | Ut valeas, esto sobrius, esto gravis. |
| 158 | Gens penetranda tibi, praelarga, bibaxque, loquaxque, |
| 159 | Et cui, ni morem gesseris, hostis eris. |
| 160 | Emergunt lites modicae, quas magna sequuntur |
| 161 | Iurgia, vulneribus feta, necemque ferunt. |
| 162 | Sed quia virtutem gens diligit, et veneratur, |
| 164 | Si bene credaris vivere, tutus eris. |
| 165 | Non modo tutus eris, sed summo dignus honore |
| 166 | Quaeque libet fieri, cuncta licenter age. |
| 167 | Cantia te felix genuit, te Cantia fovit, |
| 168 | Illustris regum, pontificumque parens. |
| 169 | Hic tibi debetur, sedes finisque laborum: |
| 170 | Illa tibi requiem praeparat, illa domum. |
| 171 | Anglorum sedem primam pete, sive Britonum; |
| 172 | Si Britonum mavis dicere, nemo vetat. |
| 173 | Indignum, litem si tempus agit breve longam, |
| 174 | Digna quidem non sunt tempora longa brevi. |
| 175 | Cum de re constat, non sit de nomine pugna; |
| 176 | Ne foveat litem lana caprina diu. |
| 177 | Quidquid vis dicas, dum sit caput illa Britannis, |
| 178 | Quam tibi praesignat angelus arce micans. |
| 180 | Angelus iste quis est, aut quae domus ista, requires |
| 181 | Namque novos rerum forma movere solet. |
| 182 | Haec est illa domus, quae Christum prima recepit: |
| 183 | A qua suscepit insula tota fidem. |
| 184 | Insula tota fidem cepit, fideique parentem |
| 185 | Praedicat, extollit, audit, honorat, amat. |
| 186 | Consilii magni si nosti forte datorem, |
| 187 | Non erit ignotus angelus iste tibi. |
| 188 | Angelus e specula totum circumspicit orbem, |
| 189 | Et corpus pennis subvehit, atque tegit. |
| 190 | Sic videt e specula, sic protegit omnia pennis, |
| 191 | Ut ius non habeat hostis in orbe suo. |
| 192 | Hic tempestates praenuntiat, atque serenum: |
| 193 | Ventorum rabiem temperat, atque maris. |
| 195 | Ne quid obesse queat, non dormit nocte, dieque |
| 196 | Stat; quia subiectos undique stare facit. |
| 197 | Accedens propius, Christi properabis ad aulam, |
| 198 | Ut veniam culpis promereare tuis. |
| 199 | Illic finiti solventur vota laboris: |
| 200 | Hic lacrymas, gemitus, hic pia tura dabis. |
| 201 | Excipiet fratrum reducem te tota chorea: |
| 202 | Et laudes pro te sospite laeta canet. |
| 203 | Quidquid habes quod eis placeat, largire libenter: |
| 204 | Quidlibet, ut fuerit utile, cuique dabis. |
| 205 | Si potes, Odoni studeas donare salutem: |
| 206 | Accipiatque Brito te veniente crucem. |
| 207 | Hic narrare tui tandem discrimina fati |
| 208 | Exactaeque viae prospera cuncta licet. |
| 209 | Quid sit ovis sub vulpe latens, vulpesve sub agno, |
| 211 | Pelle leonina dic quid asellus agat. |
| 212 | Quid leo dum servit, quid agit, dum regnat asellus, |
| 213 | Turturis in specie passeris acta canes. |
| 214 | Quid faciant pardi timidi, leporesque fugaces, |
| 215 | Et spes conversi quae sit habenda lupi. |
| 216 | Quid repens testudo paret, scarabaeus onustus, |
| 217 | Curque levi ventus grandis ab imbre cadat. |
| 218 | Sed quia nemo potest cunctis virtute placere, |
| 219 | Sufficiat paucis te placuisse bonis. |
| 220 | Spernantur si forte tuae sub iudice nugae, |
| 221 | Non sit iniqua manus, aut tua lingua procax. |
| 222 | Libera donentur cunctis suffragia, teque |
| 223 | Iste bonum dicat, dicat et ille malum. |
| 224 | Si locus est liber, cur non sit libera lingua? |
| 225 | Nemo satis firmus, quem levis aura movet. |
| 227 | Quid facient enses, si te levis aura cruentet? |
| 228 | Verba quidem non sunt verbera, verba times? |
| 229 | Linguarum strepitus solidam non transeat aurem, |
| 230 | Auris inepta nimis, quam sonus urit iners. |
| 231 | Exercent alii linguas, tibi pareat auris; |
| 232 | Lingua quidem prodest, non tamen aure magis. |
| 233 | Illis in lingua mens est, tibi sit cor in aure. |
| 234 | Os patulum sit eis, auris aperta tibi. |
| 235 | Obice virtutis confringitur impetus oris, |
| 236 | Et linguae stimulo mens malesana perit. |
| 237 | Nemo, nisi vanus, falso laetatur honore, |
| 238 | Conscia mens culpae, quam mala dicta movent. |
| 239 | Frons adamante tibi sit durior, igne perusta |
| 240 | Sit cutis, a verbis ne notet ora rubor. |
| 241 | Plena pudore tamen, qualem decet illius esse, |
| 243 | Qui timeat vitii sordidus esse nota. |
| 244 | Alterius linguae dic quis moderatur habenas? |
| 245 | Vix est, qui propriae possit habere modum. |
| 246 | Lubrica saepe cadit, quoniam versatur in udo: |
| 247 | Saepe cadens labem contrahit, atque notam. |
| 248 | Inter multiloquos, et grandia verba serentes, |
| 249 | Esto tardiloquus, estoque pauca loquens. |
| 250 | Dum linguas acuunt alii, tibi calleat auris, |
| 251 | Et sit Dulichio remige surda magis. |
| 252 | Nec tantum valeat temeraria lingua loquentis, |
| 253 | Pectoris ut possit rumpere claustra tui. |
| 254 | Si patiens fueris, nunquam tibi verba nocebunt, |
| 255 | Turbatorque tuae nemo quietis erit. |
| 256 | Excutiet pacem, quam dat patientia, nullus; |
| 258 | Sit licet exermis, conterit arma tamen. |
| 259 | Utantur linguis, tu viribus utere mentis, |
| 260 | Si sapis: alinguis gloria magna venit. |
| 261 | Nam quae sit doctrina viri, patientia monstrat, |
| 262 | Imbellique manu bella nefanda premit. |
| 263 | Quis feret armatam, quae sola triumphat inermis, |
| 264 | Armatamque manum vincere sola solet? |
| 265 | Vir patiens forti melior; minor esse triumphus |
| 266 | Urbis, quam mentis dicitur, estque minor. |
| 267 | Sperne malos, venerare bonos, ignosce volenti |
| 268 | Laedere, nulla bonis ultio grata magis. |
| 269 | Nulla virum fortem vindicta magis decet ista, |
| 271 | Principibus semper debet adesse viris. |
| 272 | In quorum manibus lex si viget ignea; punit, |
| 273 | Dum miseret: fidos dum cupit esse, facit, |
| 274 | Provocat ad facinus, dum saevit iniqua potestas, |
| 275 | Et sibi subiectos non sinit esse pios. |
| 276 | Nemo sciens illum laedit, quem credit amicum; |
| 277 | Regula fida nimis: quisquis amandus, amet. |
| 278 | Haec hominum disiuncta solet coniungere corda, |
| 279 | Ista potest hominem conciliare Deo. |
| 280 | Hac duce carpe viam, gradienti nemo nocebit, |
| 281 | Et poteris cunctas tutus inire manus. |
| 282 | Illa tamen metuenda manus, quae tractat iniquas |
| 283 | Sordes, quam maculant aera colore suo. |
| 284 | Non quia polluitur, et polluit, est fugienda, |
| 285 | Sed quoniam nummus toxica saeva gerit |
| 287 | Toxica perpetuam paritura famemque sitimque |
| 288 | Et miseram vitam, mortis et omne genus. |
| 289 | Nulla libris erit apta manus ferrugine tincta; |
| 290 | Nec nummata queunt corda vacare libris. |
| 291 | Non est eiusdem nummosque librosque probare, |
| 292 | Persequiturque libros grex, Epicure, tuus. |
| 293 | Ignis avaritiae cum fenum carnis adurit, |
| 294 | Surgit, et aeternum construit usque focum. |
| 295 | Omnia cum possit manus Omnipotentis, avarae |
| 296 | Mentis egestatem non satiare potest. |
| 297 | Non satiare potest manus Omnipotentis avarum: |
| 298 | Dic mihi quis poterit, quod nequit illa manus? |
| 299 | Nonne satis miser est, quem nec Deus ipse beare |
| 300 | Sufficit? ulterius quis miser esse potest? |
| 301 | Nummipetae cum libricolis nequeunt simul esse |
| 303 | Ambos, crede mihi, non capit una domus. |
| 304 | Ergo cave miseros, nec ab his nisi tristia speres: |
| 305 | Nam miseri cultor, quis nisi stultus, erit? |
| 306 | Est antiqua nimis, nimis est sententia vera, |
| 307 | Quam docuere patres, Ennius atque Cato: |
| 308 | Tam quod habet, quam quo caret omni defit amico, |
| 309 | Occupet, occumbat, res aliena tamen. |
| 310 | Semper abundabit, qui rebus noverit uti; |
| 311 | Et mens utendi nescia semper eget. |
| 312 | Pauca potest dives, et plurima pauper habere; |
| 313 | Nescit egestatem dives, egenus opes. |
| 314 | Nullus amicus ei, qui multa cupit, nec amicus |
| 315 | Est sibi, cui nimium res aliena placet. |
| 316 | Si cupidus fuerit hostis, caveatur ut hostis, |
| 318 | Si sit amicus, eo cautior esse stude. |
| 319 | Iurat? crede minus; non iurat? credere noli; |
| 320 | Iuret, non iuret, hostis ab hoste cave. |
| 321 | Et fugias quos livor edax felicibus hostes |
| 322 | Sic facit, ut virtus flectere nulla queat. |
| 323 | Muneribus fortasse tuis placabis avarum, |
| 324 | Laedere quo cesset invidus, esto miser. |
| 325 | Alterius misera gaudet mens invida sorte, |
| 326 | Cunctaque vicina commoda, damna putat. |
| 327 | Et nisi festinus fugeres, te plura monerem |
| 328 | Vix pateris dici pauca: vel ista tene. |