Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XLII. Quid visibilia argumenta mundum vanitatisubiectum esse convincunt; et quae causa fuerit hic finiendi librum.
| 1 | Sed haec hactenus. Iam enim flere magis vacat quam scribere, et visibili argumento doceor quod mundus totus subiacet vanitati. Exspectavimus enim pacem, et ecce turbatio et tempestas ingruens Tolosanis, Anglos et Gallos undique concitat, et reges, quos amicissimos vidimus, se insatiabiliter persequuntur. |
| 2 | Ad haec, mors domini Adriani summi pontificis, cum omnes Christianae religionis populos nationesque perturbaverit, Angliam nostram, unde fuerat oriundus, acerbiori dolore commovit, irrigavitque lacrymis profusioribus. Omnibus ille bonis flebilis occidit, sed nulli flebilior, quam mihi. Cum enim matrem haberet, et fratrem uterinum; me, quam illos, arctiori diligebat affectu. |
| 3 | Fatebatur etiam publice et secreto, quod me prae omnibus mortalibus diligebat. Eam de me conceperat opinionem, ut quoties opportunitas aderat, conscientiam suam in conspectu meo effundere laetaretur. Et cum Romanus pontifex esset, me in propria mensa gaudebat habere convivam: et eumdem scyphum et discum, sibi et mihi volebat et faciebat, me renitente, esse communem. Ad preces meas illustri regi Anglorum, Henrico II, concessit et dedit Hiberniam iure haereditario possidendam, sicut litterae ipsius testantur in hodiernum diem. |
| 4 | Nam omnes insulae, de iure antiquo, ex donatione Constantini, qui eam fundavit et dotavit, dicuntur ad Romanam Ecclesiam pertinere. Annulum quoque per me transmisit aureum, smaragdo optimo decoratum, quo fieret investitura iuris in gerenda Hibernia; idemque adhuc annulus in curali archivo publico custodiri iussus est. |
| 5 | Si virtutes eius percurrere velim, in magni voluminis librum, haec una excrescet materia. Omnium vero mentes magis exulcerat scissura Ecclesiae, quae, exigentibus culpis nostris, contigit, tanto Patre sublato. Expetivit eam Satanas, ut cribraret sicut triticum, et undique, alterius Iudae proditoris ministerio, amaritudines et scandala spargit. |
| 6 | Oriuntur bella plusquam civilia; sacerdotalia enim sunt et fraterna. Nunc iudicium est mundi, et timendum ne partem stellarum secum involvat ambitiosi ruina proditoris. Vae autem illi, per quem hoc scandalum venit . Et plane melius erat, si natus non fuisset. Publici doloris expono causas: cum tamen aliunde familiarius dolore torqueat, tum non leviori, quod ad me spectat. |
| 7 | Siquidem Pater meus, et dominus, imo et tuus, venerabilis Theobaldus, Cantuariensis archiepiscopus in aegritudinem incidit: ut incertum sit, quid sperare, quid timere oporteat. Negotiis more solito superesse non potest, iniunxitque mihi provinciam duram, et importabile onus imposuit, omnium ecclesiasticorum sollicitudinem. Anxiatur ergo undique in me spiritus meus, et cruciatus quos patior, non sufficio enarrare. |
| 8 | Sed in his omnibus, unicum mihi consilium superest, Deum hominem, intemeratae Virginis Filium exorare: qui velut in navi dormiens, fidelium precibus excitandus est, ut procellam componat naufragantis Ecclesiae, et dominum meum, sicut sibi et nobis expedire praenovit, ab omni infirmitate mentis et corporis, clementer eripiat. Is, inquam, per quem reges regnant, et principes dominantur , universali Ecclesiae idoneum, et placitum sibi pastorem praeficiat, et reges et principes nostros ab omni adversitate defendat; eosque faciat, ad honorem et gloriam nominis sui, gregem sibi servare commissum. |
| 9 | Lectorem quoque et auditorem, supplicatione pia convenio, quatenus apud Filium Virginis, qui via, veritas est, et vita, pro me, vano et misero, intercedant, ut errore, ignorantiae tenebris, et vanitatis amore depulso, cognitionis suae lumen infundat, faciatque me officiosum veritatis inquisitorem, amatorem pariter et cultorem. |