Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XLI. Ad quid Peripateticorum, et omnium rectephilosophantium, tendat intentio; et de octo obstaculis intelligentiae.
| 1 | Cum ergo sciri quaedam non possint prae eminentia dignitatis, quaedam prae multitudine et magnitudine quantitatis suae, quaedam propter inconstantiam et lubricitatem sui; cui potissimum insistendum sit, et quid maxime expediat, Ecclesiasticus docet : Altiora, inquit, te ne quaesieris, et fortiora te, ne scrutatus fueris. |
| 2 | Ecce temeritatem eorum cohibet, qui Deificae Trinitatis arcana, et ea quorum visio in vita aeterna promittitur, irreverenti verbositate discutiunt. Unde, etsi scientia videatur augeri, devotio certe minuitur. In supervacuis, inquit, rebus, noli scrutari multipliciter, et in pluribus eius operibus non eris curiosus. |
| 3 | Multos enim supplantavit suspicio eorum, et in vanitate detinuit sensus eorum [ibid.]. Hic quoque illorum audaciam reprimit, qui sollicitantur de omnibus, et volunt de universis reddere rationem, cum constet auctoritate Salomonis in Ecclesiastico , quod nec minimae rei, quae sub coelo est, nedum coelestium, aut supra coelestium, plenam possit homo reddere rationem. |
| 4 | Porro in quibus oporteat philosophantis ingenium exerceri, filius Sirac docet: Quae praecepit Deus, cogita illa semper, et in pluribus operibus eius non eris curiosus . Quia enim de radice sensuum, qui frequenter falluntur, scientia manat, et decepta infirmitas, quid expediat parum novit, data est, per clementiam Dei, lex, quae utilium scientiam aperiret, et indicaret de Deo, quantum scire licet, aut quantum expedit quaerere. |
| 5 | Illa enim, divinam potentiam in creatione, sapientiam in dispositione, bonitatem manifestat in conservatione rerum. Sed haec maxime eminent in hominis reparatione redempti. Voluntatem quoque Dei patenter exponit, ut sciat quisque quid ipsum oporteat facere. Et quia tam sensus, quam ratio humana frequenter errat, ad intelligentiam veritatis, primum fundamentum locavit in fide. |
| 6 | Hinc est illud Philonis, in libro Sapientiae : Qui confidunt in Domino, intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescunt illi. |