Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXXIX. De cohaerentia rationis et veritatis, etbreviter quid utrumque.
| 1 | Veritas autem, lux mentis est, et materia rationis. Hanc Deus universaliter, angelus particulariter intuetur; homo autem, etiam perfectissimus, pro parte modice videt; sed quo perfectior, eo amplius appetit. Haec est soliditas certitudinis in qua rationis viget examen. Tolle lucem et soliditatem, frustrabuntur visus et tactus; sicut et in aliis sensibus, sono, vel odore, vel sapore subtracto. |
| 2 | Simili modo, omnis sensus rationis frustrabitur, veritate subducta. Contrarium vero eius est veritas seu falsitas, aut inane: quod, sicut philosophia probat, in rebus nihil est. Unde et quibusdam placuit, inane, littera mutata, dici quasi inune, scilicet quod non est unum. Quod autem non est, nihil est. Est autem primaeva veritas in maiestate divina. |
| 3 | Alia vero est, quae in divinitatis consistit imagine, id est in imitatione. Omnis enim res, tanto verius est quanto imaginem Dei fidelius exprimi: et quanto ab ea magis deficit, tanto falsius evanescit. Utique sic ut: Homo vanitati similis factus est, et dies eius sicut umbra praetereunt . Non est autem umbra, nisi lux corporis aliquo praepediatur obstaculo, et quasdam inducit tenebras absentia lucis. |
| 4 | Ergo veritatis luce sublata, erroris tenebrae invalescunt; error vero fallit. Unde et veritatis contrarium, a fallendo falsitas nominatur; quia: Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat . Proprium quidem veritatis est, fovere rationem, et illustrare, et solidare: sicut rationis, quaerere, assequi et amplecti veritatem. |
| 5 | Nam et lux exterior, ut dictum est, visum fovet: res solida roborat tactum. Porro haec in Deo unum, quia ratio, et Verbum aeternum, de se dicit: Ego sum veritas : alieno enim non eget adminiculo, quia et se ratio illustrat, et veritas seipsam invenit. At in creaturis, aliud veritas, aliud ratio: nam veritas, imago quaedam Divinitatis est, quam in rebus ratio quaerit et invenit. |
| 6 | Ratio, virtus, aut mentis agitatio est, quae occupatur in perspicientia veri. Non est autem veritas susceptiva contrariorum, ob eamdem causam, quam de ratione superius exposuimus. |