monumenta.ch > Velleius > 9 > 38
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXXVII. Differentiae eorum quae vere sunt, etquae videntur esse, secundum Platonicos. <<<     >>> XXXIX. De cohaerentia rationis et veritatis, etbreviter quid utrumque.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXXVIII. Quod aliter res, aliter opinio, aliterlocutio vera vel falsa dicitur; et quare locutiones huiusmodi et modales appellantur.

1 Nunc iucundissimam rationis veritatisque cohaerentiam cum omni reverentia contemplemur, rationis et veritatis auxilium implorantes; nam sine eo, non modo apprehendi, sed nec investigari, fideliter queunt. Est ergo ratio, quidam mentis oculus. Et ut latius describatur: Ratio est quoddam instrumentum, quo mens omnes sensus suos exercet. Proprium eius est, investigare, et apprehendere veritatem. Huius virtutis contrarium, est imbecillitas et impotentia investigandi et assequendi verum.
2 Error autem contrarium est illius agitationis, investigantis verum, quam supra diximus rationem. Virtus haec in Deo simpliciter perfecta, in angelo perfecta pro natura, sed in homine aut omnino imperfecta est, aut ut multum; si tamen sit in aliquo perfecta pro tempore, aut collatione imperfectiorum. Unde non rationem, sed appetitum rationis, quem philologia exprimit, vindicat sibi: siquidem nomina haec philologia, philosophia, et philocalia, philosophorum modestia temperavit. Ratio vero, nequaquam contrariorum susceptibilis est, eo quod divina ratio immutabilis substantia est.
3 Angeli vero, vel hominis ratio, substantia non est.
Ioannes Saresberiensis HOME