Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXXVII. Differentiae eorum quae vere sunt, etquae videntur esse, secundum Platonicos.
| 1 | Omnes autem res, divinae simplicitatis oculus contemplatur, ut ei nec futura desint, nec praeterita elabantur. Cohaerentiam rerum, et discohaerentiam pensat, et tam de iis quae sunt, quam de iis quae non sunt, certum et fidele exercet iudicium: et quae ab initio vidit, quia non evanescunt, firma sunt, et vera dicuntur. |
| 2 | Hae utique sunt cogitationes Altissimi, quarum profunditatem nemo sufficit explicare . Haec verba, quae semel dicta sunt, sed processu temporis, pro divinae dispositionis decreto, in actum prodeunt. Quis mentem Dei dixerit otiosam, et non ab initio omnia contemplatam Si ergo vera, quasi quaedam cogitata Dei sunt, quis illa, nisi praesumptuosus, affirmaverit evanescere? |
| 3 | aut quis ea non semper fuisse in mente eius, qui ab aeterno universa disposuit, et scivit, audeat profiteri? Nunquid et ille novas cogitationes concipit, et nova more nostro init consilia? Et licet haec ab aeterno fuerint vera, non tamen aliquid Creatori dicitur coaeternum quia, ut dictum est, ad parilitatem eius nihil omnino consurgere potest, siquidem ipsius est, ut haec ipsa vera sint, aut certa. |
| 4 | Quod autem omnis res, aut Creator dicitur, aut creatura, ad substantias, et ad ea quae substantiis insunt quocunque modo, ex auctoritate Patrum universitatis complexio revocatur; nam enuntiationum significatio non contingit urgente aliqua ratione sermonis. Qui enim sic partiti sunt, respexerunt ad incomplexorum significationes. |
| 5 | Nonnihil ergo sunt vera, quae in mente Dei consistunt, sed nec creaturae sunt, eo quod ab aeterno exstiterunt. Nam quin quaedam sempiterna sint, nulla quaestio est, nisi forte eo referatur illud Ecclesiastici : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul A quibusdam enim refertur tam ad illud opus, quod in se conspiciendo et disponendo Trinitas operata est, quam ad creationem primordialis materiae, ex qua omnia creata sunt, aut in ipsa creatis concreantur. Caeterum hoc est eis esse, quod ad primitivam rationis scientiam referri, et ita esse quasi pronuntiari, stabili intentatoque iudicio. |
| 6 | Esse ergo istorum, innotescere est: nam et humanorum verborum idem dicitur pronuntiari et esse; aut memoria retineri et esse. Nam de unico, Augustinus ait: Hoc est verbum non quod desinit prolatum, sed quod permanet natum. Quae distinctio quodammodo videtur inepta, nisi per prolationem subsisterent verba. Caeterum, quoniam esse, et unum, et res, multipliciter dicuntur, viderit quisque quomodo dictionum interpretetur significationem. |
| 7 | Habent itaque res (naturae scilicet, vel naturalium opera), habent cogitationes, sermones, et vera, et rationes: singula, inquam, haec habent suum existendi modum, ut pro qualitate illius, eorum quae fideliter enuntiantur, accipienda sit interpretatio, unde inspecta diligenter significatione verborum, esse vera dicantur, aut non esse. |
| 8 | Non contendo, dum tamen vera non omnino nihil sint; falsa vero usquequaque non sunt quoniam omnino nihil sunt. Sic enim et antiqui philosophi, et catholici Patres definierunt. Porro memorari et dicere, Dei scire ipsius est. Memoria namque eius, aut verbum, sive ratio, sapientia ipsius est. Verbum ergo, quo loquitur omnipotentia, unum est: sed verba, quae loquitur, infinita. Principium, inquit, verborum tuorum veritas , eo quod a luce inaccessibili, quam Deus inhabitat , habet, ut ei omnia innotescant. Hanc tamen lucem, a substantia eius, non arbitror alienam. |