monumenta.ch > Velleius > 9 > 38 > 28 > 10 > 4 > 34 > 21 > 4 > 5 > 40 > 18 > 24 > 15 > 37 > 29 > 36
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXXV. Quid dicatur verum, et quid veritas,et quid eius contrarium. <<<     >>> XXXVII. Differentiae eorum quae vere sunt, etquae videntur esse, secundum Platonicos.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXXVI. Item de veris; et quod aliter dicunturesse res, aliter sermones, aliter vera, et quomodo.

1 Cum vero nomen falsi opinioni, locutioni, et rei pariter applicetur, opinio, quae deceptionis fallaciam patitur, falsa rectissime nominatur: siquidem ipsa est, quae fallitur. Locutio autem falsa est, eo quod falsam significat opinionem. Res vero falsa dicitur ab effectu, ideo quod ipsam, non nisi cassus et vanus, percipiat intellectus.
2 Sic et in physicis sana dicuntur esse vel aegra, nunc animalia, nunc signa, nunc causae. Ut autem a Platonis eminentia cum Peripateticis paululum descendamus, ea vera dicuntur esse, vel falsa, quae, ut de significatione complexorum sermonum agatur, certo percipiuntur intellectu, aut vano: hi siquidem, velut qui philosophantur humanius, et cum Platonicis, non excedunt mente sibi et Deo, sed sobrii sunt, hominibus in eo veritatem aut falsitatem statuunt, in quo sicut percipitur examinando et comprehendendo fidelis est aut erroneus intellectus.
3 Si enim rem sic esse ut est, aut non esse ut non est, comprehendit, iudicio certo et fideli usus est; sin autem vel non esse quod est, vel esse quod non est, opinatur, procul dubio fallitur et errat. Idem quoque est in sermonibus. Res autem, quae seipsam, prout est, intellectui subiicit, vera est: quae aliter, vana et falsa. Ergo a modo percipiendi (scilicet quo percipiuntur, aut percipiunt) convincitur veritas aut falsitas tam opinionum quam rerum; sermonum vero, a modo significandi.
4 Unde quia Deum falli impossibile est, procul dubio constat quoniam quo fidelior est scientia et certior, eo minus falsa comprehendit. Ea tamen falsa esse cognoscit, quod verum est, et veritati omnia contemplanti, non potest esse absconditum. Nam penes essentiam Dei, primitiva veritas, id est certitudo, aut stabilitas, aut claritas est, et ab hac derivatur quodammodo, quidquid in rebus fideliter dicitur verum esse.
5 Siquidem illi soli omnium tam rerum quam sermonum, cohaerentia, vel discohaerentia constat, et certa est. Homo vero quantuscunque, affectat quidem certiorari: eo quod amor veritatis cognatus et innatus est rationi, et, ut ait Martianus, cum philologia illam existentem, et ex non existentibus veritatem toto pectore deprecatur.
6 Haec utique aliunde non provenit, quam si aliqua stilla divinae sapientiae per gratiae eliquationem seipsam infundat, et mentem se quaerentis et amantis illustret. Ista siquidem est virgo fontana, unde Martianus praemissam asserit manare veritatem. Nihil enim veraciter innotescit, nisi de scaturigine fontis huius. Sed nec aliquod falsum inde emanat, quoniam fontana illa, quam poetici nube figmenti involvit, virgo est, et totius corruptionis et falsitatis ignara.
Ioannes Saresberiensis HOME