Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXXV. Quid dicatur verum, et quid veritas,et quid eius contrarium.
| 1 | Omnia vero vana, quatenus vana sunt, fallunt. Et cum falsitate deceptas mentes illuserint, velut phantasma evanescunt. Unde, ob hanc rerum evanescentium disparentiam, omnia quae sub sole sunt, vana esse, in concione universorum, qui versantur in mundo, proclamat Ecclesiastes : tanta quidem maiestate verbi, tanta probabilitate sententiae, ut ad omnes nationes et linguas vox illa pertranseat, et omnium, qui aures audiendi habent, corda penetrando concutiat. |
| 2 | Plato quoque, eorum, quae vere sunt, et eorum quae non sunt, sed esse videntur, differentiam docens, intelligibilia vere esse asseruit: quae nec incursionum passionumve molestiam metuunt, non potestatis iniuriam, ne dispendium temporis, sed semper vigore conditionis suae eadem perseverant. Unde et eis, post essentiam primam, recte competit esse, id est firmus certusque status, quem verbum, si proprie ponitur, exprimit substantivum: temporalia vero videntur quidem esse, eo quod intelligibilium praetendunt imaginem. Sed appellatione verbi substantivi non satis digna sunt, quae cum tempore transeunt, ut nunquam in eodem statu permaneant, sed, ut fumus, evanescant: fugiunt enim, ut idem ait in Timaeo, nec exspectant appellationem. |
| 3 | Hanc autem veram existentiam partiebatur in tria, quae rerum principia statuebat; Deum scilicet, materiam, et ideam, siquidem haec, in sui natura, immutabilia sunt. Nam Deus usquequaque immutabilis est; reliqua duo, quodammodo immobilia, sed in effectibus ab invicem variantur. Materiam quippe advenientes formae disponunt, et quodammodo motui reddunt obnoxiam: et item formae materiei contactu, quadam ratione variantur, et, ut ait Boetius in Arithmeticis, in intervertibilem transeunt inconstantiam. Ideas tamen, quas post Deum primas essentias ponit, negat in seipsis materiae admisceri, aut aliquem sortiri motum: sed ex his formae prodeunt nativae, scilicet imagines exemplarium, quas natura rebus singulis concreavit. |
| 4 | Hinc in libro De Trinitate Boetius: Ex his formis, quae praeter materiam sunt, illae formae venerunt, quae in materia sunt, et corpus efficiunt. Bernardus quoque Carnotensis, perfectissimus inter Platonicos saeculi nostri, hanc fere sententiam metro complexus est: Non dico esse quod est, gemina quod parte coactum Materiae formam continet implicitam: Sed dico esse quod est, una quod constat earum: Hoc vocat Ideam illud Acheus et ὕλην. Et licet Stoici materiam et ideam Deo crederent coaeternam; alii vero, cum Epicuro providentiam evacuante, ideam omnino tollerent: iste, cum illis qui philosophantur, Deo neutram dicebat coaeternam. Acquiescebat enim Patribus, qui, sicut Augustinus testis est, probant quia Deus est, qui omnia fecit de nihilo, omnium creavit materiam. |
| 5 | Ideam vero aeternam esse consentiebat: admittens aeternitatem providentiae, in qua omnia semel et simul fecit, statuens apud se universa, quae futura erant in tempore, aut mansura in aeternitate. Coaeternitas autem esse non potest, nisi in his, quae se, nec natura maiestatis, nec privilegio potestatis, nec auctoritate operis, antecedunt. |
| 6 | Itaque solas tres personas, quarum est una natura, potestas singularis, operatio inseparabilis, fatebatur esse coaequales et coaeternas: nam in illis, omnimoda parilitas est, Ideam vero, quia in hanc parilitatem non consurgit sed quodammodo natura posterior est, et velut quidam effectus, manens in arcano consilii, extrinseca causa non indigens, sicut aeternam audebat dicere, sic coaeternam esse negabat. |
| 7 | Ut enim ait in expositione Porphyrii: Duplex est opus divinae mentis, alterum quod de subiecta materia creat, aut quod ei concreatur; alterum, quod de se facit, et continet in se, externo non egens adminiculo. Utique coelos fecit in intellectu ab initio, ad quos ibi formandos, nec materiam, nec formam quaesivit extrinsecam. Alibi quoque ait: Principium cui sola fuit divina voluntas, Aetas non frangit demoliturque vetustas, Dissolvit tempus quidquid producit adesse, Si non ad praesens, constat quandoque necesse. Ergo super tali qui luget conditione, Aut nihil, aut minimum claret rationis habere. |
| 8 | Quidam tamen, licet ab aeterno concedant esse vera, ea tamen negant esse aeterna, dicentes nihil esse aeternum, nisi quod vivit, eo quod aeternitas, teste Augustino, status est interminabilis vitae. Ex his patet placuisse Platonicis, cum Salomone, omnia subsolana vana esse; et eas res duntaxat esse veras, quae non ut phantasmata evanescunt, sed statu substantiae certa, et semper eadem sunt. |