monumenta.ch > Velleius > 9 > 38 > 28 > 10 > 4 > 34
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXXIII. Quid sit rationi contrarium, et quodmultis modis dicitur ratio; et quae rationes aeternae? <<<     >>> XXXV. Quid dicatur verum, et quid veritas,et quid eius contrarium.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXXIV. Quod homo perfectam non habeat rationem,et quod verum multipliciter dicitur.

1 Ut autem geramus morem stoicis, qui circa verborum analecticem vel analogiam sollicitantur, verum dictum est a Graeco heron, quod firmum et stabile, seu certum et clarum interpretatur. Hinc heroes dicti sunt, qui firmum et stabilem adepti sunt gradum ex consortio numinum, quibus eos fabulosa antiquitas sociavit. Hi vero ἡμίθεοι, heroes nuncupati sunt, sicut Martianus ait, ex eo quod veteres terram ἥραν appellaverunt.
2 Et hoc quidem a certitudine stabilitatis suae. Nos autem, non semideos, qui nulli sunt, sed nec heroes, ob perfidiae notam, aliquos dicimus, sed translationem electorum, quae sit a fluctuatione et vanitate mundana ad gloriam, verae certitudinis et firmae stabilitatis, verbo significamus Catholico. Eos namque, a confirmatione, quam adepti sunt, sanctos appellamus; siquidem sancire, confirmare est: et sanctus, confirmatus in virtute vel gloria.
3 Hoc utique est a vanitate eximi, et in veritate versari. Proinde verum, hoc verbum, confirmationis nota est, stabilitatemque significat rei, cui ratio fideliter possit inniti. Veritas vero, nomen firmitudinis et stabilitatis est. Nec moveat, quod pro aspiratione Graeca, Latinus V posuit consonantem: quum Aeolicum digamma ad hanc consonantem multas habeat affinitates.
4 Sicut autem ut vis sentiendi motum suum exerceat utiliter, necesse est aliquod esse, cui stabiliter innitatur: sic ratio labitur, si non stabili innititur offendiculo. Nam si lucem subtraxeris, cessat visus, auditus nullus est, cessante sono, olfactus gustusque quiescunt ab odoris saporisque carentia; tactus inanis est, si in rem solidam non offendat.
5 Dicitur tamen quod tunc videantur tenebrae, silentium audiatur, tangatur inane. Sed verius diceretur his sensibus tunc nihil sentiri. Augustinus enim, et contra Manichaeos, et in Hyponosticon, et in aliis multis libris docet, non modo has, sed quaslibet privationes, nihil esse. Aristoteles autem eas nonnihil esse asserit: eo quod non modo privant, sed ad se quodammodo subiecta disponunt.
6 Itaque tam sensus, quam ratio, stabile quid exposcunt, ne inanis sit opera, quae certum quid non comprehendit. Nam cum agit ut teneat, et cassatur eius intentio, et in vanum laborat, et suo fallitur errore. Unde, sicut errorem diximus rationi contrarium, sic vanitatem veritati contrariam profitemur; nam falsum vanumque, etsi voces diversae sint, ad eamdem quodammodo accedunt significationem.
7 Porro vanitas et falsitas ad nihilum vergunt; quod enim falsum est, omnino nihil est, nec sub scientiam cadit. Nam, sicut Augustinus et in soliloquiis, et contra Academicos et in plerisque aliis docet, inter omnes veteres et etiam inter ipsos Academicos constitit, scire falsa neminem posse. Siquidem, ut itidem contra Academicos astruit, rerum falsarum, quoniam omnino non sunt, nulla potest esse scientia. Ubi autem quidam interpretes dixerunt, quod terra ab initio erat inanis et vacua, alii interpretati sunt, quod nihil erat nec composita.
8 Ergo verum vano falsoque, quoniam idem sunt, lege contrarietatis opponitur. Nec moveor si res existens, rei non existenti opponatur: cum hoc palam sit in enuntiabilibus quae contradictorie opponuntur. Nam Aristoteles docet alterum eorum esse semper, et alterum ex necessitate non esse. Nonne res existens, rei non existentis est signum, ut rubor futurae serenitatis, aut tempestatis?
9 Siquidem Mane rubens coelum, notat imbres, sero serenum. [Verg., Georg.]
Ioannes Saresberiensis HOME