Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXXIII. Quid sit rationi contrarium, et quodmultis modis dicitur ratio; et quae rationes aeternae?
| 1 | Natura vero angelica, quae noxio corpore non tardatur, et divinae puritati familiarius inhaeret, rationis incorruptae viget acumine. Et licet non aequaliter Deo cuncta examinet, ea tamen rationis praerogativa ditatur, ut nullo supplantetur errore. At humana infirmitas, quae tam ex conditione naturae, quam merito culpae, multis patet erroribus, imo et capta labitur a prima et secunda puritate, degenerat in examinatione rerum, id est in exercitio rationis. |
| 2 | Et quia incertitudinis lubrico vacillat, apprehendit quod potest, et nunc ex fida rerum similitudine veras exercet opiniones, nunc decepta vanis imaginibus, falsas. Si enim res ut se habet comprehenditur, vera opinio est; et si sic verbo exponitur, est vera locutio: unde nonnullis philosophorum probabiliter placuit, veritatem, unde opinio vera dicitur, aut sermo verus, quasi quemdam medium habitum esse rerum, quae examinantur extrinsecus ad rationem. |
| 3 | Si enim eis fideliter in examinando innititur, certa est, nec aliquo vacillat errore. Itaque locutio, quae vera dicitur, a modo quem innuit, modalis appellatur. Item opinio vera, a modo percipiendi; et ratio vera a qualitate examinis sui. Res quoque singulae, verae dicuntur: ut homo verus, verus candor, dum in his taliter percipiendis, nullius imaginis phantasmate circumveniatur opinio. |
| 4 | Fides autem examinandi res, ut verae dicantur, convincitur plerumque a duobus; scilicet vel a forma substantiae, vel ab effectu formae. Est enim verus homo, cui vera inest humanitas: id est conscia rationis et possibilitatis. Vera autem albedo est, quae albificat: quae iustum facit, vera iustitia. Si mihi non credis, vel magno Hilario, qui Gallicano cothurno attollitur, et a lectione simplicium procul est, aurem praebe. |