monumenta.ch > Sulpicius Severus > 54 > 13 > 16 > 12 > 38 > 28 > 32
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXXI. Quod philologia alias duas praecedit:et quae sit praedicamentalis inspectio sequenda in discussione rationis et veritatis. <<<     >>> XXXIII. Quid sit rationi contrarium, et quodmultis modis dicitur ratio; et quae rationes aeternae?

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXXII. Quid ratio primitiva: et de variis sectisphilosophantium.

1 Prima itaque et ratio vera, est divina, quam diximus, et quae nullum omnino admittit errorem. Nihil autem est quod magis rationi videatur adversum, quam error; illa enim statuit et confirmat, hic lubricitate sua prosternit et supplantat. Et sicut sensus nomine censetur nunc potentia, nunc actus sentiendi, et item tam potentia, quam actus imaginandi dicitur imaginatio: ita ratio, nunc vis, nunc agitatio motusque virtutis, nunc etiam illa, in quibus ratio quemdam suae virtutis motum exercet, dicuntur rationes.
2 Quales quidem sunt inhaerentiae in consequentiis: proportiones in numeris: et eorum, quae absolute necessaria sunt, demonstrationum principia. Has autem, tam in libris De ordine, et De libero arbitrio, et Hyponosticon, quam in multis aliis, asserit Augustinus immortales esse et sempiternas. Unius, inquit, ad duo, et duorum ad quatuor, verissima ratio est; nec magis fuit heri ratio illa vera, quam hodie: nec magis cras, aut post annum, erit vera.
3 Nec si omnis mundus iste concidat, poterit ista ratio non esse, simili modo substantiam esse. Si sit corpus, non esse non potest. Caetera quidem, quae divinae rationis oculus contemplatur, vera quidem sunt, sed prae mutabilitate sua nequaquam dicuntur rationes. Ex hoc autem veritatis rationisque consortio, quibusdam philosophantibus visum est semper esse verum quod semel est verum: quibus videtur suffragari ratio, quam Augustinus inducit, ut doceat nostram et praecedentium patrum eamdem esse fidem: etsi nos pro parte gaudeamus impletum, quod illi praestolabantur implendum: ait enim: non est mutata fides, etsi variata sint tempora.
4 Et nos, et illi, eamdem amplectimur veritatem, sed aliis et aliis sermonibus praedicamus.
Ioannes Saresberiensis HOME