monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23 > 10 > 20 > 5 > 14 > 27 > 1 > 11 > 17 > 25 > 6 > 13 > 16 > 2 > 39 > 12 > 42 > 21 > 31
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXX. Idem. <<<     >>> XXXII. Quid ratio primitiva: et de variis sectisphilosophantium.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXXI. Quod philologia alias duas praecedit:et quae sit praedicamentalis inspectio sequenda in discussione rationis et veritatis.

1 Sicut autem ratio in creaturis est vis quaedam spiritualis, naturae rerum examinatrix, et tam corporalium, quam intelligibilium assequens notitiam: ita primitiva quaedam ratio est, quae sua virtute res omnes, tam corporales quam intelligibiles comprehendit, et naturam, et vim singulorum plene fideliterque, id est absque omni errore, examinat. Hanc, sive sapientiam, sive virtutem Dei dixero, et rerum omnium firmitudinem esse, procul dubio non errabo.
2 Penes hanc omnium rerum natura, processus finisque subsistit. Quippe haec est sphaera quam poetico figmento Martianus obnubilans, ex omnibus elementis dicit esse compactam, ut nihil absit, quod ab aliqua natura credatur contineri. Illic coelum omne, aer, freta, diversitasque telluris, claustraque tartarea, urbes, compita, cum actibus fortunisque suis, cunctarumque species rerum, tam in specie quam in genere numerandae.
3 Quae quidem sphaera, imago quaedam videbatur, ideaque mundi. Plato autem quaestionem inducit, una sit idea, an plures. Et profecto si substantiam scientiae aut rationis quis attendat, una est: si pluralitatem rerum, quas penes se ratio intuetur, ideae sunt infinitae. Hanc intuens stoicus, προνοίαν, quam nos appellare possumus providentiam, veneratur, et legibus ipsius, ad necessitatem omnia dicit arctari.
4 Epicurus econtra rerum facilitatem attendens, exstinguit προνοίαν, et omnia a lege necessitatis absolvit. Peripateticus vero, utrinque erroris praecipitium metuens, nec ad paradoxas stoici, nec ad κυριοδόξας Epicuri movetur: sed sic in stoico προνοίαν asserit, ut rebus non inducat necessitatem, sic cum Epicuro, a necessitate res expendit, ut providentiae non auferat veritatem.
5 Res itaque partim necessarias asserit esse, partim facilitati naturae, et libero arbitrio subiacere. Academicus vero fluctuat, et quid in singulis verum sit definire non audet. Haec tamen secta trifariam divisa est: habet enim, qui se nihil omnino scire profiteantur, et cautela nimia demeruerunt philosophi nomen. Habet alios, qui se sola necessaria, et per se nota, quae scilicet nesciri non possunt, confiteantur nosse.
6 Tertius gradus, nostrorum est, qui sententiam non praecipitant, in his quae sunt dubitabilia sapienti.
Ioannes Saresberiensis HOME