monumenta.ch > Plinius > 6 > 4 > 5 > 7 > 3 > 15 > ... > 11 > 7 > 25 > 13 > 30
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXIX. Quod temeritas adolescentiae reprimenda,et quare Mercurius societur Philologiae, et quae sint praecipue expetenda. <<<     >>> XXXI. Quod philologia alias duas praecedit:et quae sit praedicamentalis inspectio sequenda in discussione rationis et veritatis.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXX. Idem.

1 Harum vero philologia prima est, et quae aliarum naturam, vim et consilia indicat: siquidem cum undique probabilia multa occurrant (quia, ut ait Pythagoras, fere de omni re potest in contrarium disputari), rerum certitudinem quaerit, et diligenti cautela declinat errores; et sicut virtus est vitium fugere et sapientia prima, stultitia caruisse, sic quae praecaveret errorem has quae virtutes afferunt naturaliter antecedit: et, ut Iunonis, aut, ut rectius dixerim, Martiani verba ponantur, an quisquam est, qui philologiae se asserat privilegia laborata, et lucubrationum praemium nescire Pallorem, quae etiam deos quiescentes ad se venire inaudita obsecratione compellit: et paulo supra coelum, terram, mare, et quae in eis sunt, prima scrutatur: quae Pervigil in modico penetrans arcana labore, Quae potis est docta totum praevertere cura Quod superis praescire datum est.
2 Quin crebrius in nos Ius habet illa, deos urgens iniussa coactos, Et quod nulla queat superum tentare potestas Invito scit posse Iove. Siquidem, ut ait alius, non inferior Martiano, . . . . . Labor improbus omnia vincit. [Verg. Georg. 1, 144.]
3 Liquet autem ex praecedentibus ad hoc, ut sensus sit, plura concurrere: ut sint exterius offendiculum, in quem impingit spiritus, minister sentiendi, idemque spiritus qui exterioris obstaculi qualitatem ad notitiam animae profert. Ut sint tria, anima quae sentit, spiritus, quo sentit, et offendiculum, quod extrinsecus sentit.
4 His, ut praedictum est, excitatur vis deliberativa, quam supra nominavimus rationem, suumque iudicium exercet, quod itidem ratio appellatur; quod quidem interdum verum, interdum probabile est. Sed ratio vera non est, nisi sit certa et firma: eo quod ratio, nomen firmitudinis est. Nam et ratum non dicitur, nisi quod firmum est.
5 Ut itaque magno placuit Augustino: Ratio vera solius Dei est, et eorum, quibus ipse certam notitiam firmumque iudicium de rebus habere concessit. Est autem praedicamentalis inspectio, et prima fere philosophandi via, de qualibet re proposita quid sit attendere, itemque quibus proprietatibus ab aliis differat, et quomodo aliis conformetur. Deinde an sit ei quid contrarium, et an ipsum susceptibile sit contrariorum.
6 Quae cum innotuerunt, res familiarius assignata, in notitiam transit. Utique hunc ordinem, etsi pro voto exprimere nequeam, in tantae rei investigatione tamen, quia commodissimus est, placuit imitari. Nec est ubi iustius de rationis veritatisque substantia quaeratur, quam ubi vis logicae discutitur, quae se profitetur scientiam veritatis, ut asserit Augustinus, et utinam assequi valeat quod promittit!
7 Constat autem quia plurimum prodest, et inveniendi examinandique rationes, viam et copiam parat.
Ioannes Saresberiensis HOME