monumenta.ch > Velleius > 9 > 38 > 28
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXVII. Quod Aristoteles in multis erravit; quodin logica eminet. <<<     >>> XXIX. Quod temeritas adolescentiae reprimenda,et quare Mercurius societur Philologiae, et quae sint praecipue expetenda.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXVIII. Quomodo ea sit utendum.

1 Sed licet ars ista ad quammulta sit utilis, qui aliorum ignarus est, non tantum huius eruditione ad philosophiam iuvatur, quantum hinc, sumpta verbositate et temeritate, impeditur. Fere enim inutilis est logica, si sit sola. Tunc demum eminet, cum adiunctarum virtute splendescit. Tenerae tamen aetati indulgendum est amplius, et ut copiam eloquentiae comparet, interim est ferenda verbositas. Sicut enim corpora, sic et ingenia puerilia, in primis alenda sunt ne inarescant: et ut a plenitudine et copia alimentorum succo distendantur ad robur concipiendum, et ut caro, quodam dilatationis suae vitio in hac aetate luxuriet.
2 Hoc autem et laboris exercitium, et pondus sollicitudinis, et diligens opera, sequenti aetate satis excoquet et purgabit. Procedente ergo aetate, et sensu, verbositatis cohibeatur licentia, et sophisticae (quam Aristoteles dictitivam, nos circumventoriam vel cavillatoriam dicere possumus), improbitas conquiescat. Manet haec sollicitudo eum qui doctoris nomen et officium vindicat.
3 Porro inutilis est opera praeceptorum, si non usu et exercitio assiduo roboretur; nisi forte in habitum transierit dispositio.
Ioannes Saresberiensis HOME