Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXVII. Quod Aristoteles in multis erravit; quodin logica eminet.
| 1 | Haec adversus Cornificium. Caeterum contra eos qui veterum favore potiores Aristotelis libros excludunt, Boetio fere solo contenti, possent plurima allegari. Sed non oportet, quia palam est omnibus, usque ad miserationem, imperfectio illorum, qui in sola Boetio tempus et rem consumpserunt, ut fere nihil sciant. |
| 2 | Nec tamen Aristotelem ubique plane aut sensisse, aut dixisse protestor, ut sacrosanctum sit, quidquid scripsit. Nam in pluribus, obtinente ratione et auctoritate fidei, convincitur errasse: siquidem non modo studiosum quemlibet, sed et Deum ipsum prava posse committere asserit. Item, providentiam Dei, usque ad regionem lunae progredi diffitetur: et ut divinationem tollat praenoscentiamque futurorum, asserit inferiora non regi per divinae decreta Providentiae, nec angelorum prodesse opem, aut daemonum in his, aut in futuris aliquam esse perspicientiam. |
| 3 | Sunt et multi errores eius, qui in scripturis tam ethnicis quam fidelibus poterunt inveniri; verum in logica parem habuisse non legitur. Unde sic accipiendus est, ut ad promovendos iuvenes ad gravioris philosophiae instituta, doctor sit, non morum, sed disceptationum. |