monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23 > 10 > 20 > 5 > 14 > 27 > 1 > 11 > 17 > 25 > 6 > 13 > 16 > 2 > 39 > 12 > 42 > 21 > 31 > 26
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXV. Quod Cornificius, Bromio scurra deorum,vilior est: et de laude logicae quid Augustin. et alii philosophi dicant. <<<     >>> XXVII. Quod Aristoteles in multis erravit; quodin logica eminet.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXVI. Quo consilio utendum sit adversus eum,et protervos, et calumniatores.

1 Utamur ergo adversus eum, et compigrescentes (quoniam iam habet consortes erroris), consilio, quod se post multa, quae per ipsam didicit, in primo contra Academicos, dicit Augustinus a dialectica dedicisse. Docuit me, inquit, cum de re constat, propter quam verba dicuntur, de verbis non debere contendi. Et quisquis faciat id, si ex imperitia facit, docendum esse; si ex malitia, deserendum; si doceri non potest, monendum, ut aliquid aliud potius agat, quam tempus in superfluis operamque consumat; si non obtemperat, negligendum.
2 De captiosis autem atque fallacibus ratiunculis breve praeceptum est: si male concedendo inferuntur, ad ea, quae concessa sunt, redeundum esse. Si verum falsumque in una conclusione confligunt, accipiendum inde quod intelligitur: quod explicari non potest, relinquendum. Si autem modus, in aliquibus rebus, latet penitus hominem, scientiam eius non esse quaerendam.
Ioannes Saresberiensis HOME