Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXV. Quod Cornificius, Bromio scurra deorum,vilior est: et de laude logicae quid Augustin. et alii philosophi dicant.
| 1 | Cum itaque logicae tanta sit vis, quisquis eam causatur ineptam, ineptissimus est. Pallas Bromium, qui eam Marsicam aut veneficam irridebat, in nuptiis Philologiae compescit, et superis multa praedicatione consociat. Porro, ut est in fabulis, Bromius deorum scurra contemnitur: sed Cornificius noster, logicae criminator, philosophantium scurra, non immerito contemnetur. |
| 2 | Ut de Platone taceam, Aristotele, Tullio, a quo, ut maiores perhibent, philosophia inchoata est, et perfecta, Pater Augustinus, cui temerarium est obviare, eam tantis effert praeconiis, ut vituperari non possit, nisi ab his, quorum nulla est prudentia, sed impudentia multa. Ait ergo in secundo libro De ordine: Cum perfecta esset dispositaque grammatica, admonita est ratio quaerere atque attendere hanc ipsam vim, quae peperit artem. |
| 3 | Nam eam definiendo, distribuendo, colligendo, non solum digesserat, atque ordinaverat, verum etiam ab omni falsitatis irruptione defenderat. Quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa, sua prius, quasi quaedam machinamenta et instrumenta distingueret, notaret, digereret, proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam vocant? |
| 4 | Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat, atque aperit quae sit, quae velit; et quid valeat scire, scit sola. Scientes facere, non solum vult, sed et potest. Quid ad haec Cornificius? Nempe quod cuiusque deficientis ingenii est, et desidiae, quae ad hortamenta virtutis stertere consuevit, quod non potest assequi, criminatur. |