monumenta.ch > Velleius > 9 > 38 > 28 > 10 > 4 > 34 > 21 > 4 > 5 > 40 > 18 > 24
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXIII. De sophisticis elenchis. <<<     >>> XXV. Quod Cornificius, Bromio scurra deorum,vilior est: et de laude logicae quid Augustin. et alii philosophi dicant.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXIV. De his qui Aristotelis opera carpunt.

1 Satis ergo mirari non possum, quid mentis habeant (si quid tamen habent), qui haec Aristotelis opera carpunt, quae utique non exponere propositum fuerat, sed laudare. Magister Theodoricus, ut memini, Topica, non Aristotelis, sed Trecassini Drogonis irridebat. Eadem tamen quandoque docuit. Quidam auditores magistri Roberti de Meliduno, librum hunc fere inutilem esse calumniantur. Alii detrahunt categoriis.
2 Unde in commendatione eorum diutius moratus sum, reliquos, eo quod omnium iudicio commendantur, morose non censui commendandos. Elenchis tamen, sed inepte, opponitur, quod versus habent poeticos: sed constat quod idioma linguarum commode in commercium non deducitur. In eo autem mihi videntur analyticis praeferendi, quod non minus ad exercitium conferunt, et faciliori intellectu eloquentiam promovent.
Ioannes Saresberiensis HOME