monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXII. De sophistica, et utilitate eius. <<<     >>> XXIV. De his qui Aristotelis opera carpunt.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXIII. De sophisticis elenchis.

1 Hanc itaque in scholam Peripateticam Aristoteles introducit, et fallaciarum nube depulsa, docet qualiter admitti debeat, aut vitari. Vires eius universas exponit, et instrumentum, quo illa utitur, manifestat. Sicut enim dialecticus elencho, quem nos reluctatorium dicimus syllogismum, eo quod contradictionis est: sic et ista, sophistica elencho utitur; qui utique imaginarius est syllogismus, eo quod non contradictionis est sed videtur.
2 Paralogismus enim est, id est syllogismus umbratilis. Supponit et genera disputationum, ut appareat quomodo nunc docentem ex principiis, nunc ex probabilibus colligentem, nunc ex his, quae non videntur, probabilia arguentem, quod est demonstratoris, dialectici, et tentatoris officium, sophista imitetur. Is, inquam, qui agonizans litigiosam exercet, adiicit sophistarum notas quinque, procurantium quomodo adversarius in redargutionem incidat, aut falsum, aut inopinabile, aut soloecismum, aut nugandi ineptias.
3 Sufficit autem cavillatori, si vel hoc facere videatur. Subiungit his arguendi modos, qui sunt in dictione: ut aequivocatio, amphibologia, compositio, divisio, accentus, et figura dictionis: et item eos, qui sunt extra dictionem, ut in ea specie, quae est secundum accidens, et in ea qua simpliciter, vel non simpliciter dicitur; et tertia quae est secundum elenchi ignorantiam; et quarta secundum consequens; et quinta secundum quod est in principio sumere; et sexta, quod est non causam ut causam ponere: et septima, plures interrogationes unam facere.
4 Itaque, qualiter opponentem aut respondentem in his versari oporteat, per singula capita diligenter exsequitur, et, sicut optimus campiductor, hunc, ad inferendam pugnam, illum instruit ad cautelam. Cum ergo ex his liqueat quae adesse debeant, quae abesse, et probabilium, quae sola sufficit humana infirmitas comprehendere, patefacti sint loci, rationumque monstratae sint necessariae complexiones, docendi sint rationes, et viae explanatae, fallaciarum sublata sint impedimenta, luce clarius est rationem disserendi suis esse limitibus et partibus absolutam.
Ioannes Saresberiensis HOME