monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23 > 10 > 20 > 5 > 14 > 27 > 1 > 11 > 17 > 25 > 6 > 13 > 16 > 2 > 39 > 12 > 42 > 21 > 31 > 26 > 19 > 22
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XXI. Quod praecedentibus, etsi non sufficienter,Aristoteles aliquod hypotheticorum seminarium dedit. <<<     >>> XXIII. De sophisticis elenchis.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXII. De sophistica, et utilitate eius.

1 Sophisticam esse, dictum est, quae falsa imagine tam dialecticam quam demonstrativam aemulatur, et speciem quam virtutem sapientiae magis affectat. Unde ne cliens Aristotelis, mechanicae huius supplantetur insidiis, eam praecedentibus recte subiungit. Opus quidem dignum Aristotele, et quo aliud magis expedire iuventuti non facile dixerim: iuventus enim, etsi sapientiam veram in omnibus plene nequeat obtinere, sapientiae tamen opinionem affectat, et gloriam suam aliorum vult iudicio celebrari.
2 Hoc est utique quod sophistica pollicetur: est enim apparens sapientia, non existens. Unde et sophista, copiosus ab apparente sapientia, sed non existente. Haec autem omnium disciplinarum aemulatrix est, et sub earum specie, suas omnibus tendiculas parat, incautosque subvertit. Frustra, sine hac, se quisque gloriabitur esse philosophum, cum nequeat cavere mendacium, aut alium deprehendere mentientem.
3 Hoc utique in unaquaque disciplina opus scientis est. Videas huius ignaros, cum ab aliis, vel a se, paralogizentur homines Nicodemianos, cum fuerint supplantati dicentes prae stupore: Domine, quomodo possunt haec fieri? [Ioan. III.] Nihil autem est, quod minus deceat aut gloriae aut victoriae captatorem. Sane litigiosus victoriam, sophista gloriam quaerit, finisque utriusque in disceptationibus et contentionibus plurimum placet.
4 Unde et ad phrasim conciliandam, et totius philosophiae investigationes, sophisticae exercitatio plurimum prodest: ita tamen, ut veritas, non verbositas, sit huius exercitii fructus. Sic enim veritatis et sapientiae famula est: alioquin adultera, prodens amatores: quos excaecatos exponit erroribus, et in praecipitium ducit. Ait Sapientia: Qui sophistice loquitur, odibilis est [Eccli. XXVII]: sed plane odibilior est, qui sophistice vivit: error enim vitae, quam verbi, perniciosior. Vix est tamen qui in vita non imitetur sophistam, cum hi, qui non sunt, velint videri boni, et hoc modis omnibus agant; et qui boni sunt, aliorum saepe circumvenire quaerant iudicia, ut meliores quam sint, videantur.
5 Quod quidem est, in ratione vivendi, sophistam induere, si tamen gloriam propriam simulator affectat; nam si divinam, et quidem ex scientia, forte poterit excusari.
Ioannes Saresberiensis HOME