monumenta.ch > Velleius > 9 > 38 > 28 > 10 > 4 > 34 > 21
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XX. De cognitione animae, et simplicitate, etimmortalitate, secundum Ciceronem. <<<     >>> XXII. De sophistica, et utilitate eius.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XXI. Quod praecedentibus, etsi non sufficienter,Aristoteles aliquod hypotheticorum seminarium dedit.

1 Dialecticam et apodeicticam, quam nos demonstrativam dicimus, praecedentia docent: in iis tamen de hypotheticis syllogismis nihil, aut parum, est actitatum. Seminarium tamen datum est ab Aristotele, ut et istuc, per industriam aliorum, possit esse processus. Cum enim tam probabilium, quam necessariorum loci monstrati sunt, ostensum est, quid ex quo sequitur probabiliter, aut necessario. Quod quidem ad hypotheticorum indicium maxime spectat, ut arbitror, ut consequentia constet.
2 Praeterea Boetius hoc pro seminario inveniendorum dicit acceptum, quod Aristoteles ait in Analyticis, idem, cum sit et non sit, non necesse est idem esse. Ergo ipse, et alii aliquatenus suppleverunt imperfectum Aristotelem in hac parte: sed quidem, ut mihi visum est, imperfecte. Itaque in hypotheticis syllogismis, qui syllogismi fiant, in priori forma per positionem antecedentis, qui in posteriori per destructionem consequentis: quaeve sint figurae, aut modi qui constant, ex compositis hypotheticis, et de propositionibus, aequimodis, et non aequimodis, et quae sit natura eorum, qui fiunt ex disiunctis, ostenditur.
3 Sed forte ab Aristotele, de industria relictus est hic labor: eo quod plus difficultatis quam utilitatis videtur habere liber illius, qui diligentissime scripsit. Profecto si hunc Aristoteles more suo exsequeretur, verisimile est tantae difficultatis fore librum, ut, praeter Sibyllam, intelligat nemo. Nec tamen hic de hypotheticis satis arbitror expeditum, supplementa vero scholarum perutilia et necessaria sunt.
Ioannes Saresberiensis HOME