Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XX. De cognitione animae, et simplicitate, etimmortalitate, secundum Ciceronem.
| 1 | Unde et quidam minuti philosophi, eo quod a sensibus ad scientiam sit processus nisi eorum, quae sentiuntur, ullam negant esse scientiam. Quod quantum philosophandi proposito adversetur, perspicuum est. Perit enim exercitium rationis, quo rerum apud se notiones, quas Graeci ennoias dicunt, quaerit et tenet: sine quo, nec nomen constare potest. |
| 2 | Est ergo, ut ait Cicero in Tusculanis, magni ingenii, revocare mentem a sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere. Nec enim Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quidem sit, et libera, et segregata ab omni concretione mortali. Singularis est quaedam natura, atque vis animi, seiuncta ab his usitatis notisque naturis: quidquid illud sit, profecto divinum est. |
| 3 | Non valet tamen animus, ut plene seipsum videat: sed ut oculus, sic animus se non videns, alia cernit. Non videt autem quod minimum est, formam suam fortasse. Quanquam id quoque, sed haec relinquamus. Vim certe, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatem videt. Haec magna, haec divina, haec sempiterna sunt. Qua facie quidem sit, aut ubi habitet, ne quaerendum est quidem. Itaque sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut Deum non vides; tamen ut Deum agnoscis ex operibus eius, sic ex memoria rerum, et inventione, et celeritate motus, omnique pulchritudine virtutis, vim divinam mentis agnoscito. |
| 4 | In animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei simus, quin nihil sit animis admistum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex. Quod cum ita sit, certe nec secerni, nec dividi, nec discerpi, nec distrahi potest: igitur nec interire. Haec ille in Tusculanis, ut et vim deliberativam, rationem scilicet, divinam quidem, et animas hominum esse immortales doceat. |
| 5 | Haec quidem, de passione sensuum, et viribus, et dignitate animae, multa brevitate perstricta sunt, ut constaret, quia, ut ait Aristoteles: Ars sive scientia originem trahit a sensu. Si quis enim vellet de viribus animae copiosius disputare, materia subtilis ingenium acutum, capacem memoriam, et expeditum otium quaerens, cum studio diligenti, in maximorum voluminum quantitatem erumperet. |
| 6 | Qui vero naturam animae diligentius investigare voluerint, non modo Platonis, Aristotelis, Ciceronis, et veterum philosophorum scripta revolvant, sed Patrum, qui veritatem fidelius expresserunt. Nam et doctores Ecclesiae, et post eos Claudianus, et alii moderniores, de anima multa scripserunt, quos si quis non potest evolvere, vel Phrenouphysicon legat, librum de anima copiosissime disputantem. |
| 7 | Eum tamen aliis omnibus non praepono. Sed haec hactenus, nunc ad propositum redeamus. |