monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14 > 3 > 6 > 18 > 28 > 21 > 3 > 9 > 8 > 15 > 1 > 24 > 18
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XVII. De officio rationis, et quare sensus incapite, quibus ratio praesidet; et quas pedissequas habeat philologia. <<<     >>> XIX. Quid sapientia, et quod ipsa de sensuper gratiam.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XVIII. De differentia rationis, et intellectus:et quid intellectus.

1 Qua vero proportione ratio transcendit sensum, ea, sicut Plato in Politia auctor est, excedit intellectus rationem. Nam intellectus assequitur, quod ratio investigat: si quidem in labores rationis intrat intellectus, et sibi ad sapientiam thesaurizat quod ratio praeparans acquisivit. Est igitur intellectus, suprema vis spiritualis naturae, quae humana continens, et divinas penes se causas habet omnium rationum, naturaliter sibi perceptibilium.
2 Sunt enim quae exsuperant omnem sensum, tam hominum, quam angelorum, divinae rationes. Et nonnullae aliis plus aut minus, pro divinae dispensationis decreto, innotescunt. Hunc solius Dei esse, et admodum paucorum hominum selectorum, asserit Plato.
Ioannes Saresberiensis HOME