monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23 > 10 > 20 > 5 > 14 > 27 > 1 > 11 > 17
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XVI. Distinctio multiplicitatis, et quod brutanon habent rationem, etsi discernere videantur: et unde homo eam sortitus sit iuxta Hebraeos. <<<     >>> XVIII. De differentia rationis, et intellectus:et quid intellectus.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XVII. De officio rationis, et quare sensus incapite, quibus ratio praesidet; et quas pedissequas habeat philologia.

1 Cum ergo ratio origine divina nobilitetur, et divino polleat exercitio, eam super omnia colendam esse, totius philosophiae decreto sancitum est. Haec enim inordinatos motus compescit, et ad normam bonitatis componit universa, ut nihil sit quod ordinationi divinae repugnet, cui si quis obtemperat, felici processu peraget aevum; si detrectat, ut in Timaeo ait Plato, Claudum iter vitae, et mancum serpens, cum familiari stultitia demum revocatur ad inferna.
2 Agit haec corporis curam et animae, et utrumque componit. Qui vero utrumque contemnit, mancus et debilis est, qui alterum, claudus. Et quia sensuum examinatrix est, qui ob fallendi consuetudinem possunt esse suspecti, natura optima parens omnium, universos sensus locans in capite, velut quemdam senatum in Capitolio animae, rationem quasi dominam in arce capitis statuit, mediam quidem sedem tribuens inter cellam phantasticam et memoriam, ut velut e specula sensuum, et imaginationum, possit examinare iudicia.
3 Proinde quidem, quia haec ipsa vis, etsi divina sit, quasi quodam sensuum et imaginationum ventilabro excitatur, et quia prudentia ad investigationem veri, quaerit rationis sincerum examen, et philologiam parit, quam duae pedissequae periergia, et ἀγρυπνία, iugiter prosequuntur.
4 Est autem periergia quae laborem circuit operis, ἀγρυπνία vigilans diligentia, quae exercitium temperat, ne quid nimis; amor enim otiosus non est. Habet enim terrenam et mortalem philologia originem: sed cum ad divina transit, immortalitate quadam deificatur. Quia cum prudentia, quae de terrenis est, et rationis amor, ad incorruptae veritatis, divinorumque arcana consurgit, in sapientiam transiens, quodammodo a mortalium conditione eximitur.
Ioannes Saresberiensis HOME