monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23 > 10 > 20 > 5 > 14 > 27 > 1 > 11 > 17 > 25 > 6 > 13 > 16
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XV. Item quid ratio, et quod nomen rationismultiplex est: et quod rationes sempiternae. <<<     >>> XVII. De officio rationis, et quare sensus incapite, quibus ratio praesidet; et quas pedissequas habeat philologia.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XVI. Distinctio multiplicitatis, et quod brutanon habent rationem, etsi discernere videantur: et unde homo eam sortitus sit iuxta Hebraeos.

1 Cassiodorus vero, in libro De anima, tali utitur definitione: Rationem dico, animi probabilem motum, qui per ea quae conceduntur et nota sunt, ad aliquid incognitum ducit, perveniens ad veritatis arcanum. Ergo et potentia, et potentiae motus, ratio appellatur. Hunc autem motum asserit Plato in Politia, vim esse deliberativam animae, quae, quid honestum, vel utile sit, appetendumve, aut fugiendum, pensatis rerum speciebus, specierumque causis iudicio fideli examinat.
2 Habent enim et bruta animalia vim quodammodo discretivam, qua discernunt cibos, declinant insidias, praecipitia transiliunt, necessitudinem recognoscunt; non tamen rationem exercent, sed naturali appetitu vigent et imaginantur pleraque, sed causas rerum discutere nequaquam possunt. Quod quidem ex eo provenire dicunt Hebraei, quod cum, Domino disponente, ab initio creaturarum caetera coaluerint, et fotu caloris et humoris, sortita sint spiritum naturalem, animalem, sensibilem, ex quibus oriuntur appetitus, et imaginatio, quam habent bruta: solus homo assecutus est vim efficacius et sincerius disserendi, quod ei vitam inspirans Deus, divinae rationis voluit esse participem.
3 Hominis vero spiritus, quoniam a Deo datus et ad Deum rediturus est, solus divina meditatur, et in eo fere solo caeteris animalibus praestat. Res enim corporeas, non modo imaginatio, sed sensus comprehendit. Ad haec, et rerum corporalium formas, veram quoque ipsam cohaerentiam discohaerentiamque, pro parte cognoscit.
4 Sensus enim videt hominem, rem utique corporalem; videt colores et motus, formas utique corporalium; videt etiam hominem movere manum, quod quidem amplius est, quam videre hominem moventem, id est, qui movet manum. Quod, si cui mirum est, acquiescat vel Augustino. Porro ratio transcendit omnem sensum, et iudicium suum, etiam in corporalibus et spiritualibus rebus immergit.
5 Contemplatur omnia inferiora, et ad superiora prospectum intendit. Rationi Hebraeorum consentit Senecae definitio, etsi ille aliud senserit. Ait enim: Ratio est quaedam pars divini Spiritus humanis immersa corporibus. Quod tamen aut errori gentilium accommodandum est, qui animam mundi, in animas singulas discerptam opinabantur, ipsamque mentiebantur esse Spiritum sanctum; aut benignius interpretandum est: ut pars, non in quantitate, sed in virtute dicta credatur.
6 Nam ut verbi figuram exprimeret, adiecit quaedam. Licet enim ratio quodammodo virtus divina sit, nequaquam tamen pars eius est, quia absolutissimae simplicitatis est.
Ioannes Saresberiensis HOME