Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XV. Item quid ratio, et quod nomen rationismultiplex est: et quod rationes sempiternae.
| 1 | Anima itaque pulsata sensibus, et prudentiae sollicitudine validius concussa, seipsam exerit, collectisque in unum viribus, dolos sensuum et opinionum studet intentius declinare. Sua vero intentione perspicacius videt, firmius tenet, et sincerius iudicat. Et haec est vis, quae ratio nominatur; si quidem ratio est potentia spiritualis naturae, discretiva rerum corporalium et incorporalium, quae res appetit firmo et sincero examinare iudicio. |
| 2 | Ipsum quoque iudicium eius, censetur nomine rationis. Sed et illa censentur rationes, de quibus sola ratio iudicat, et quorum essentia, a sensibilium singulariumque natura distincta est. Has Pater Augustinus et multi alii asserunt sempiternas. Haec autem sunt, in quibus ab initio, et sine initio, aeternae constitutionis decretum et suae dispositionis seriem sanxit ratio primitiva, quam si dixero, Sapientiam Dei, utique non errabo. |
| 3 | Infinita quidem huiusmodi, vel in ipsis veris, palam est invenire: nam Deum esse Deum, et Patrem habere Filium, et Spiritum sanctum utrique consubstantialem esse, nonnihil utique sunt haec enuntiabilia, sed ab aeterno vera, et divino firma iudicio, et non modo in veris, sed in aliis hoc ipsum liquet; cum ratio duorum ad tria, et item trium ad duo, et in hunc modum plurima, auctore Augustino, sempiterna sunt. |
| 4 | Quod si cui videatur absurdum, librum eius de libero arbitrio legat, et ita esse constabit. |