monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 14
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XIII. De differentia scientiae, et sapientiae: etquid fides. <<<     >>> XV. Item quid ratio, et quod nomen rationismultiplex est: et quod rationes sempiternae.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XIV. De cognitione φρονήσεως, et ἀληθείας, et deortu phronesis, et quae ratio.

1 Et quia veritas prudentiae materia est (nam in veri comprehensione laborat), finxerunt antiqui phronesin et ἀληθείαν esse germanas, eo quod prudentiae cum veritate est quaedam divina cognatio. Inde est quod ab aspectu veritatis prudentia, si perfecta est, nequit arceri: verum quia hoc hominum non est, latens verum avide quaerit infirma conditio. Et quidem propter fallacias sensuum et opinionum, vix in eius investigatione fideliter incedit; vix est in comprehensione secura: recolit enim se deceptam esse, et posse decipi.
2 Sollicitatur ergo, ut firma perceptione gaudeat, indubitatoque iudicio, quod potest ratio appellari: siquidem ratum et firmum est rationis examen. Philologiam ergo parit phronesis, dum amor veri sollicitat prudentiam ad notitiam rerum, de quibus ferri vult sincerum firmumque iudicium. Et est philologia, sicut philosophia, nomen temperatum; quia sicut appetere, quam habere sapientiam facilius est, sic amare quidem, quam exercere rationem.
3 Ratio enim, id est sincera iudicii firmitudo, paucorum est.
Ioannes Saresberiensis HOME