Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XIII. De differentia scientiae, et sapientiae: etquid fides.
| 1 | Inde est, quod maiores prudentiam vel scientiam, ad temporalium et sensibilium notitiam retulerint: ad spiritualium vero, intellectum, vel sapientiam. Nam de humanis scientia, de divinis, sapientia dici solet. Adeo autem de sensu scientia pendet, ut eorum, quae sensu sciuntur, non sit scientia, rebus a sensu subductis. Constat enim hoc ab Aristotele. |
| 2 | Potest tamen esse fidelis opinio: ut cum post noctem sol creditur rediturus. Unde quia humana transitoria sint, certum opinionis de iisdem nequit esse iudicium, nisi raro: si autem, quod non usquequaque certum est, pro certo statuatur, fit accessus ad fidem, quam Aristoteles definit esse vehementem opinionem. |
| 3 | Fides autem, tam in humanis quam in divinis rebus, maxime necessaria est; cum nec contractus sine ea celebrari inter homines possent, aut aliqua exerceri commercia, quinimo inter homines quoque meritorum praemiorumque nequit esse commercium, fide subtracta. Haec autem tum habet meritum, cum veros de religione tenet articulos: et est, ut ait Apostolus, substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium . Est et media inter opinionem et scientiam quoniam per vehementiam certam aperit, ad cuius certitudinem per scientiam non accedit. |
| 4 | Unde magister Hugo: Fides est voluntaria certitudo absentium supra opinionem, infra scientiam constituta. Sed hic scientiae nomen dilatatum est, et usque ad divinorum comprehensionem protenditur. |