monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23 > 10 > 20 > 5 > 14 > 27 > 1 > 11 > 17 > 25 > 6 > 13 > 16 > 2 > 39 > 12
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, XI. Quid imaginatio; et de opinione et fallaciaopinionis et sensus: et de ortu phronesis, quam nos prudentiam nominamus. <<<     >>> XIII. De differentia scientiae, et sapientiae: etquid fides.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT XII. Quid prudentia, quae materia eius quaepartes, et quomodo scientia ex sensu.

1 Prudentia autem est, ut ait Cicero, virtus animae, quae in inquisitione et perspicientia solertiaque veri versatur. Materia enim huius virtutis, in qua exercetur, veritas est: reliquarum vero, domesticae quaedam necessitates. Ne ergo undecunque fallatur, ad futura prospectum intendit, et providentiam format, vel praeterita ad mentem revocans, thesaurizat memoriae: vel de praesentibus callet, et astutiae vel calliditatis speciem parit: aut se pariter ad universa diffundit, et ei circumspectio nascitur. Cum autem veritatem fuerit assecuta, in speciem scientiae transit.
2 Ex his patet, quod cum de sensu imaginatio, et ex his duobus opinio, et ex opinione prudentia nascatur, quae in scientiam convalescat, quod scientia de sensu trahit originem. Nam, ut dictum est, multi sensus aut etiam unus, memoriam unam, multae memoriae, experimentum, multa experimenta, regulam, multae regulae reddiderint unam artem, ars vero facultatem.
Ioannes Saresberiensis HOME