monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23 > 10 > 20 > 5 > 14 > 27 > 1 > 11 > 17 > 25 > 6 > 13 > 16 > 2 > 39 > 12 > 42 > 21 > 31 > 26 > 19 > 22 > 51 > 10
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, IX. Quid sensus; et quomodo omnis philosophiaespecies, ex ipso convalescat per imaginationem <<<     >>> XI. Quid imaginatio; et de opinione et fallaciaopinionis et sensus: et de ortu phronesis, quam nos prudentiam nominamus.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT X. De imaginatione, et quod ex ipsa oriunturaffectiones, quibus anima componitur, aut turbata deturbatur.

1 Imaginatio itaque a radice sensuum per memoriae fomitem oritur, et non modo praesentiam, sed et absentiam, loco quidem, vel tempore, per quamdam symplasim, quam nos conformationem possimus dicere, intuetur. Hinc est illud, Sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, Iniectae collo sic decuere comae [Ovid. Fast. II, 771.]
2 Quod autem abstractiva sit, innuit Maro, dum se sui Astyanactis imaginem abstraxisse recordatione quadam Andromache fatetur: O mihi sola mei super Astyanactis imago! Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat Et nunc aequali tecum pubesceret aevo. [Verg., Aen., III, 488.] Et quia, ut in Politia ait Plato, facile est assequi naturalia arcana, ex his quae frequenter accidunt, imaginem eorum, quae futura sunt, concipit ex qualitate eorum, quae praesentialiter sentit, vel aliquando sensit.
3 Ergo si passionem asperam concipit de futuro, timor oritur; spes autem, si utilitate vel amoenitate, iucundam. Hinc nascitur et cupiditas, perniciosissima pestis, et quae philosophandi proposito plurimum adversatur. Impossibile enim est quemquam cupiditati et philosophiae pariter operam dare. Mista autem est ex contrariis, cum spes fruendi voluptatem pariat, sed dilatio tristitiam et dolorem; quae, si invaluerint ut exordinent et turbent animam, ex ea concussione fit ira.
4 Itaque ad compescendos motus illicitos parit imaginatio cautelam, quae ei nociva declinet: ut sunt ex quibus dolor, ira, cupiditas, et sequelae istorum, puta invidia, odium, detractio, luxuria, vanitas. Dum vero nimis cavet, ad formidinem; dum parum, ad temeritatem accedit. Et in hunc modum ex sensu proveniunt caetera, per imaginationis opem: ut amor, qui ad tutelam corporis, vel ad conservationem utilium, vel ad procurandam successionem, plurimum operatur.
Ioannes Saresberiensis HOME