Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT IX. Quid sensus; et quomodo omnis philosophiaespecies, ex ipso convalescat per imaginationem
| 1 | Planum autem est hoc diligentius inspicienti per singula. Nam cum sensus, secundum Aristotelem, sit naturalis potentia indicativa rerum, aut omnino non est, aut vix est cognitio, deficiente sensu; si quis opera naturae, quae ex elementis, vel materia constant et forma, pertractet cum physico, ratiocinandi viam ab indicio sensuum mutuatur. |
| 2 | Si vero cum mathematico figuras abstrahat, aut numeros partiatur discretae multitudinis, aut continuorum corporum copiam fidelibus oculis ingerit. Philosophus quoque qui rationalem exercet, qui etiam tam physici quam mathematici cliens est, ab iis incipit, quae sensuum testimonio convalescunt, et proficiunt ad intelligibilium incorporaliumque notitiam. |
| 3 | Est autem sensus, ut Chalcidio placet, passio corporis ex quibusdam extra positis et varie pulsantibus corpus usque ad animam commeans. Nisi enim eadem aliquid violentiae habeat, nec ad animam pervenit, nec cadit in sensus forma. Si vero eadem passio grata est, lenitate sui voluptatem gignit, et si invalescit, gaudium nominatur. |
| 4 | Quod si asperitate sui exulcerat, dolorem gignit. Aristoteles autem sensum potius vim animae asserit, quam corporis passionem. Sed haec eadem vis, ut iudicium suum de rebus formet, passionibus excitatur. Et quia res percipit, earumdem apud se deponit imagines. Quare retentione et frequenti revolutione, quasi thesaurum memoriae sibi format. |
| 5 | Dum vero rerum volvit imagines, nascitur imaginatio; quae non modo praeceptorum recordatur, sed ad eorum exempla conformanda, sui vivacitate progreditur. Quaesitum tamen est an a sensu distet imaginatio naturaliter, an a solo percipiendi modo. Recolo enim fuisse philosophos, quibus placuit, sicut incorpoream simplicem, et individuam esse substantiam animae, ita et unam esse potentiam, quam multipliciter, pro rerum diversitate, exercet. |
| 6 | Eorum ergo opinio est, quod eadem potentia nunc sentiat, nunc memoretur, nunc imaginetur; nunc discernat investigando, nunc investigata assequendo intelligat. Sed plures sunt econtrario sentientes, animam quidem quantitate simplicem, sed qualitatibus compositam, et sicut multis obnoxiam passionibus, sic multis potentiis utentem. |
| 7 | Et facile quidem crediderim plures esse, quam eorum sit libris expressum, cum anima, dum a Domino peregrinatur, suae originis nimis ignara, vix vires suas agnoscat. |