monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 8
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, VII. Quare Aristoteles nomen philosophi praecaeteris meruerit. <<<     >>> IX. Quid sensus; et quomodo omnis philosophiaespecies, ex ipso convalescat per imaginationem

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT VIII. De officio demonstrativae, et ex quibus sitdemonstratio, et quomodo; et quod sensus scientiae principium est, et quomodo.

1 Sed ad hanc disciplinam quis idoneus est? Profecto et si quis in aliquo, eam in multis nullus perfecte assequitur. Necesse enim est disciplinarum praenosse principia, et ex his ex necessitate verorum sequelam colligere consertis rationibus et, ut sic dixerim, calcatius urgendo, ne quis, quasi ex defectu necessitatis, videatur hiatus, qui demonstrativae scientiae praeiudicium afferat.
2 Non utique omnis scientia demonstrativa est, sed illa duntaxat, quae ex veris, et primis est, et immediatis. Nam sicut non omnis syllogismus demonstratio, sed omnis demonstratio syllogismus est, sic demonstrativam scientia inconvertibiliter ambit. Communes itaque conceptiones animi praecedunt, deinde per se nota; et ex his, demonstrativa exoritur.
3 Refert autem in iis, quae nota sunt, an natura, an ad nos notiora sint; nam proxima sensui, notiora nobis, remotiora vero, utpote universalia, simpliciter et naturaliter notiora. Ex principiis itaque disciplinarum, per propositiones immediatas, id est quae probatione non indigent, ad id quo tendit, via est demonstratori. Et licet ad iudicium maxime dicatur haec scientia pertinere, inventioni tamen plurimum confert. Docet enim ex quibus et qualiter contingat demonstrare, et quando, et quomodo propriis aut communibus sit utendum; nam scientiae sibi invicem adminicula conferunt.
4 Et quia non omnis locus demonstratori commodus est (utpote ab accidente, eo quod corruptibilium, nec demonstratio, nec scientia simpliciter est), necessarios sibi vindicat locos, reliquos dialectico cedit et oratori. Quibus satisfactum est, si verisimillimus fiat syllogismus. Praeterea quibus syllogismis, quibusve propositionibus utendum sit aperit, et quam vim in astruendo afferat propositionis quantitas aut qualitas, diligenter inspecta; quis autem syllogismus, cui faciat quaestioni, quaeve sit figura syllogismo accommodata, pandit, et sic demonstrandi scientiam statuit, ac si sensu corporeo teneatur, quae ratio indubitata sic esse convincit.
5 Communes enim conceptiones, a singulorum inductione fidem sortiuntur. Impossibile enim est universalia speculari, non per inductionem; quoniam, ut ait, quae ex abstractione dicuntur, per inductiones, ignota, nota fiunt. Inducere autem non habentes sensum impossibile est. Singularium enim sensus est; nec contingit ipsorum accipere scientiam, neque ex universalibus sine inductione, nec per inductionem, sine sensu.
6 Fit ergo ex sensu memoria; ex memoria multorum saepius iterata, experimentum; ab experimentis scientiae, aut artis ratio manat. Porro ab arte, quae usu et exercitatione firmata est, provenit facultas exsequendi ea, quae ex arte gerenda sunt. Sic itaque sensus corporis, qui prima vis, aut primum exercitium animae est, omnium artium praeiacit fundamenta; et praeexistentem format cognitionem, quae primis principiis viam non modo aperit, sed et parit
Ioannes Saresberiensis HOME