monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, VI. De difficultate posteriorum analyticorum etunde contingat. <<<     >>> VIII. De officio demonstrativae, et ex quibus sitdemonstratio, et quomodo; et quod sensus scientiae principium est, et quomodo.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT VII. Quare Aristoteles nomen philosophi praecaeteris meruerit.

1 Fuit autem apud peripateticos tantae auctoritatis scientia demonstrandi, ut Aristoteles, qui alios fere omnes et fere in omnibus, philosophos superabat, hinc commune nomen sibi quodam proprietatis iure vindicaret, quod demonstrativam tradiderat disciplinam. Ideo enim, ut aiunt, in ipso nomen philosophi sedit. Si mihi non creditur, audiatur vel Burgundio Pisanus, a quo istud accepi.
2 Et quoniam haec ignorantiae tenebras tollit, facitque quemdam praenoscendi praerogativa scientem, sectam Academicorum, quam in his, quae sapienti dubitabilia sunt, profitemur, de caligine sua frequenter educit in lucem; et sicut in primis examinatorium cudens, instruxit iudicem, sic clientem suum Aristoteles in his ad docentis provehit auctoritatem.
3 Eleganti quidem ordine, quia qui recte iudicantis implet officium, merito ad docentis cathedram sublimatur.
Ioannes Saresberiensis HOME